Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 252
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0338
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
252

S, Omni hora capiat cochlear unum.

Pulv. rad. Scill. marit. gran. duo,

Calam. aromat. gran. sex.

Sacchar. alb. scrup. dimid.

M. F.

Pulv. dentur, tal. doses novem.

S. Capiat omni trihorio dosin unam.

Hisce medicamentis ad 30mam Augusti con-
tinuatis vires aegra recepisse videbatur- adpetitus
rediit; urina copioiius ssuente multum aquae eva-
cuatum ; abdomen mollescere atque subsidere coe-
pit, oedema pedum imminui. Ast subito per
noctem, absque ulla causa, quam detegere po-
tuerimus, praegresia in tantum devenit suflfocatio-
nis periculum, ut extingui confessim famulae ad-
flanti videretur. Medicus adssflens vocatus lypo-
thimia correptam invenit; respiratio fuit Iaboriosa,
anhela, cordis magna palpitatio; pulsus exiles,
frequentes, tremuli. Sudor frontis frigidus. Hac
rerum conditione aliquibus Napht. Vitrioli et
Tine tura? thebaicae guttis ad se revocatam ^gram
pergere jubet usque ad sequentem diem, imam
Septembris: ubi se nullis omnino sputis parem
esse egerendis dixit, multum licet tussire cogere-
tur. Nauseabat praeterea cibos, atque vomitu-
riebat. Cephalalgia maxima, pulsus debiles, fre-
quentes maxime inaequales, interdum ad 30mum
ictum intermittentes. Ordinavimus:

Aq. MelissT. unc. quinque.

Liq. anod. m. Hofm. drach. unam;

Tinct. thebaic. scrup. unum.

Syrup. Diacod. unc. unam,

M. D..
loading ...