Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0341
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
-55
Morbilli sensim evaneseere in urbenodra coepe-
runt; variola autem eodem tenore pergentes,
raro obvenerunt, ut plurimum, quod priori mense
jjam adtuli, inter militiae infantes gradatae. Fre-
quentidimi contra morbi tam in urbe, quam in
nosocomio febres catarrhales, rheumatismi, perip-
leumoniae* pleuritides, Ophthalmiae, fere omnes
indolis adhenicae, leniter excitante methodo tract-
andi. Interim et eosdem morbos naturae vidimus
dhenicse, venaesectiones et medicamina debili-
tantia expodulantes. Febrium rheumaticarum,
quarum altera dhenica, altera autem adhenica
fuit, duo infra exempla enarrabo. Initio hujus
mensis et observavimus in quibusdam febres ner-
Vosas lenioris gradus; quod praecipue cognovimus
ex causis praegredis debilitantibus, praesentibusque
Symptomatis ’ nimirum; summa debilitate , artuum
dedolatione, animiquae dejectione; dolore capi-
tis, vertigine, aurium susurru, adpetitu dejecto*
praecordiorum predione, naulea, diarrhoea, re-
spiratione anxia * frequenti pulsuum, debilique
ictu depe inaequali; insomniis* sopore, deliriis
blandis intermixto et dmilibus; incepit morbus
ab horripilatione, quam calor ardens cum dictis
hisce phaenomenis subsequebatur. Hoc igitur
morbo adfectis primum leniter excitantia propi-
navimus; infusum Valerianae eum liquore anod*
min. Hofm.; indante diarrhoea et parvam opii
dosm exhibuimus; diaeta leniter nutriente, exigua
vini quantitate pro potu, regimine modice calido
adjunctis; neque raro vidimus hacce methodo
morbum prorsus fugatum. Qui graviter decubuere,
quibusve leniora excitantia non auderebant. sed
leniebant tantummodo malum, iis summam opem
prseditere fortiora excitantia sensim adhibita:
 
Annotationen