Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 257
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0343
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
a57

narratiuncula?, quum insuper morbum vehemen-
tiorem methodo excitante redditum vidissemus,
facile ad contrariam indicationem deducebamur.
iMolite igitur, medici! a medendi methodo, quam
firmo nixi judicio semel inieritis, statim abhor-
rere, tanquam minus proficiente, (quod saspius
jam monui) praesertim, ubi quaedam causie prae-
cesferint, talem praecise expostulantes, non pro-
tinus licet optatus sequatur effectus.

Medio hoc mense observabantur febres quo-
que intermittentes tertianae communi methodo
roborante sanatae. Febris intermittentis tertianae
duplicatae, quum prae ceteris notatu dignior sit,
historiam enarrabo.

Inter chronicos morbos hoc mense observan-
dos memoria dignissima est phtisis ex labe venerea,
cujus historiam cum cadaveris lectione adferam.

Febris rheumatica Sthenica.

jQua Reinfelder, Dettelbacensis, 3° atinos nata,
corporis constitutione sat valida ac robusia gau-
dens, duodecim jam per annos ancillae munere
fungens, secunda semper, prater morbos infan-
tiles , ad annum vigesimum aetatis usque gavisa
est valetudine. Quo ex tempore saepius pro vitae
ratione tempestatis calamitatibus obnoxia, non
raro catarrhis, artuumque doloribus vexabatur:
quinque abhinc annis, cum subito post refrige-
rium quoddam tumOr in axillae dextrae cavo
adpaseret, comitante simul pectoris oppressione,
respiratione difficili ad suffocationis periculum
usque, aC doloribus in latere pungentibus, longo
Cuecubuit morbo, donec operatione tumoris pri*

17
loading ...