Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 264
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0350
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
264

Ast quum hisce fere exhaustus sub aedium tecto
dormire, aere nebuloso ventoque srigido per-
ssante, coactus fuerit; elapsis novem diebus, in-
cidit in febrem. Sensst in initio artuum dedo--
lationem ita, ut fungi munere suo amplius- nfe-
quiret. Accedit horror alternans , calore urente
ac fugitivo, cessante fudatiunculis; torquebatur
porro dolore capitis ad orbitas hxo, atque artuum,
spinaeque dorsi lancinanti, dolore lateris puncto-
rio mox hanc mox illam coflam tenente, inipiratio-
nem adgravante; immo et tussicula sicca. Incres-
centibus hisce mqlestiis confugit ad nosocomium,
et receptus est die 3oma Octobris. Prseter haec
dicta, quae semper vespere adaugebantur, con-
querebatur de summa virium prostratione, ver-
tigine , insomniis., inquietudine, de blandis
deliriis, animi deliquio, quo quandoque defa-
tigabatur, de fapore oris amaro, decitate, siti,
de vomituritione, praecordiorum pressione, atque
diarrhoea aquofa, levibus torminibus juncta. Ce-
terum observavimus corporis maciem , faciem tri-
flem, pallidam oculos arcu livido cinctos, mag-
nam in deambulando debilitatem, cutim aridam,
pulsus frequentes , debiles, exiles. Praefcripsimus i

fy. Aq. ssor, Samb. unc. septem.

Spirit. Minder. unc. unam et dimid,

Tinct, Thebaic. serup, unum.

Syrup, Diacod. unc. unam,

Roob. Samb unc. dimid,

M, D.

S. omni hora cochlear unum sumat seger.

Diaeta plena. Regimen modice calidum. Pro
potu insus. ssor, Samb. cum rad. Alth. et vinum
aqua dilutum.
loading ...