Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 275
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0361
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
275

et non secundum rationem evenientibus, non
transeundum ad aliud, manente eo, quod visum
ab initio “ *). Quare fiebat, ut excitante methodo
abstinere, et manentibus iisdem, ac ab initio
deprehendebamus, indicationibus, venjesectione
segram adgredi noluerimus; periculum ut faciant
inposterum, quibus placuerit, concedentes.

Th. A. Rui and.

Ophthalmia asthenica.

jsofephus Hoehn, Carolopolitanus, annum agens
23tium, famulus domesticus, corpore sat ro-
busto firmoque pneditus, exceptis infantium mor-
bi s, ac febri intermittente, qua: quatuor ante
mensibus eum adssixit, nulli sanitatis turba: un-
quam succubuit. Die I2ma Octobris, quum in-
ter labores consuetos corpore aefiuante aeri fri-
gido repetitis sese vicibus exposuisiset, vespere
oculi sinistri (3tio jamjam setatis anno variolis
corrupti, mox dein fatali ictu omnino destructi)
dolorem sensit lancinantem, presiTorium, nucham
quoque occupantem, quo per totam eam noctem
ita vexabatur, ut ex somno, ceterum quieto„
aliquoties suscitaretur. Die I3tia morbo neglecto
solitos labores exsecuturus, prseter dolorem ad-
auctum horripilationem animadvertit cum sestu
alternantem. Nox subsecuta efi: inquieta ac fere
insomnis; calor magnus atque litis multa superve-

V. Aph. LII. Lib. II. medicin. Hippocraticse juxta
Joann.deGorterversionem Patavii Anno MDCCL1IL
editam.
loading ...