Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 282
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0368
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
2&Z

midiam durante cum subsecuto calore vehementi’,
cephalalgia, siti magna atque sudore invadebatur,

Die I5ta. Bene dormivit. De cephalalgia,
lassitudine ac dedolatione artuum questus, hora
2da poineridiana horripilatione infeslatus est in
sudorem transeunte,

Die i6ta. Nox inquieta; somnus tusli sicca
turbatus; paroxysmus febrilis non rediit, nec
ulla sese Febris vestigia manifeilarunt. Ordina-?
tio eadem.

Die i^ma. Nox bona. Aeger excepta re-
spiratione difficili ac lassitudine corporis bene
sese habuit. Circa horam 3tiam pomeridianam
horror vehemens horam fere perdurans ingruit,
ac magnus dein calor cum sudore largo paroxys-
mum terminavit. Eadem medicamina.

Die igva. Prostrationem virium majorem,
pectorisque adfectiones auctas aeger incusavit.
Hora 3tia pomeridiana paroxysmus, sed non eadem,
qua heri, rediit vehementia. Continuetur in
omnibus.

Die I9na. Nox quieta, Hora ^ma matutina
frigus per dimidiam horam durans accessit, sub-
sequenti calore ac sudore multo terminatum.
Cephalalgia, corporis lassitudo. Tempore pome-
ridiano paroxysmus nullus* Heilerija medicamina.

Die 2oma. Nox bona aegro, nisi de pectoris
oppreslione non conqueslo. Hora 3tia pomeri-
diana paroxysmus horam integram perdurans.

Die 21. Hora ^ma matutina frigus ingens
aegrum invasit; secutus calor et sudor largus,
quem per totum corpus diffusum adhuc hora 9na
invenimus. Cernentes igitur febrem intermitten-
tem tertianam duplicatam, ordinavimus:
loading ...