Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 283
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0369
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
283

Alcohol, cort. peruvian. scrup. duos.

— Calam. aromat. gran. decem.

M. F.

Pulv. dent, tales doses duodecim.

S. Capiat temporis apyretici quovis bihorio
dosin unam.

Tinct. thebaic. drach. duas.

D.

S. Ante quemvis paroxysmum gutt. viginti.

Pro potu habeat Decoctum lichen, island. et
vin. aqua dilutum , frigore durante vascula ssepius
sumat jusculi ex carne bovina parati, ac infus.
ssor. Chamomillae.

Die 22da. Nox inquieta; tussis sicca frequens
vexavit segrum; hora 3tia pomeridiana paroxys-
mus febrilis sub iisdem symptomatibus rediit.
Continuentur medicamina. Tali modo, sed ve-
hementia paulatim imminuta alternavere parox-
ysmi usque ad 29nam, ubi primo paroxysmus
matutinus emanserat; lenis tantummodo aegrum
horripilatio concussit, ceterum bene sese haben-
tem. Ordinatio eadem.

Die 3oma. Nox placida, Paroxysmus pome-
ridianus serius rediit frigore non ultra horam
quadrantem durante. Cephalalgia, artuum dedo-
latio. Eadem medicamina.

Die 3ima. Apyrexia. Aeger prseter respi-
randi difficultatem ac dolorem pectotis pressorium
bene se valere, ait; adpetitus rediit; reliquaj
functiones integrse. Continuet in omnibus.

Die ima Novembris. Aeger nihil, nili debi-
litatem artuum pectorisque oppressionem ac tus-
siculam siccam incusavit. Paroxysmus pomeri-
dianus serius circa horam 5tam vespertinam leni
cum horripilatione ac calore rediit.
loading ...