Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 297
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0383
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
*9?

humido catamenia tum ssuentia turbata primum ac
dein omnino sunt oppressa.

Exinde aegra quidem sensst anhelationem, aflh»
ma, horripilationes doloresque in pudendorum
regione, queis accessit tussicula sicca, cum dolore
lateris punctorio. Alt haecce symptomata magni
haud exiflimans momenti, quum illa indies vehe-
mentia decrescere, munerique suo se parem pera-
gendo videret; omnem medicaminum usum resti-
tuendi menflruorum ssuxus causa solennium, eum-
que sine notabili valetudinis detrimento neglexit.
Verum sex ante diebus lavandis occupata vesti-
mentis imbre tota quanta madens correpta horri-
pilatione ac frigore tam intenso , ut laborem sepo-
nens lectum peteret- mox dein incaluit per totum
corpus sudore perfula. Pectoris oppressto , dolo-
res lumborum pungentes, respiratio difficilis et
anxia sese adjunxere; collum ac tota facies intu-
mida; tonsillae et jugulares glandulae dolebant,
difficilemque deglutitionem ac vocem quam maxi-
me raucam reddebant. Anorexia, oris amaror,
dolor capitis et artuum dedolatio» His siibven-
tura incommodis exigua tartari emetic» doli ad-
sumta bis vomuit, nisi parum aquae pituitcsae, non
rejiciens. Medicus dein consultus medicamen ex-
hibuit, quo duodecim aquosae alvi dejectiones
effectae.

Variis, quas enumeravimus, causis'.debilitan-
tibus quum fractae essient aegrae vires, intumes-
centia faciei ita increvit, ut quovis oris motu
cutis ruptionem timere aegra sese dixerit; oculo-
rum adfuit splendens rubedo, palpebrarum et la-
biorum tumor; aeris per nares aditus interdusus;
respiratio per os inflituenda; pustulae seroso hu-
more per faciem erumpentes, impletae, fundo
loading ...