Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 311
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0397
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
3*1

opem neglexit, futurus ipse mali ancipitis medi-
cus, commilitonum consilio utens, magis forsan
exercitatorum. Calida igitur amoenaque tempe-
ifate ad Moenum properans totum undis corpus
immersit. Quo iteratis vicibus facto effluvium
sponte sua evanuit, nec calamitas aliqua exinde
promanavit. Ergo, ut sibi persuasit, pristino li-
beratus malo brevi consuetudinem cum scorto
iterum iniit, iterumque modo, ac descripsimus,
prorsus eodem delusus est, excepto, quod omnia
jam evaderent vehementiora. Erasterlapso interim
tempore ante calido ac summe faventi, balneo-
rum, qua; mali medelam superioris adtulisse cre-
dvebat, usu denegato, qui auxilium ferret, medi-
cum consuluit. Hic rem aggressus remediis ni-
mium irritantibus, injecta scilicet urethra; aqua
calcis vivas ac lapidis caudici solutione, proflu-
vium siilere, morbum autem ipsum non valuit
subigere; immo etiam reddidit atrociorem. Aeger
enim continuo gravissimum urina; ardorem per
integram urethram propemodum urentem cum
nisu mingendi non intermifflo, et dolorem ad
symphysin ossium pubis sensit, regionem quoque
inguinalem versus se extendentem , licet adhuc-
dum leviorem. Huc praeterea accefflt, ut aeger
eodem tempore fortiter equitando per plures
horas motus corporis hac rerum conditione justo
sane majores experiretur, atque, eventu compro-
bante, nocivos. Etenim aeri srigido tam hac equi-
tatione, quam exigente ofhcii ratione, expositus
quum fuisset, mox dolores arthritici, quos quidem
jam antea, sed leviores, sese passum adfirmavit, eum
attigere gradum, ut pedi sinistro insistendi, hunc-
que movendi facultatem adimerent. Orta febris
adpetitum prostravit. Adfuere capitis dolor, sitis
loading ...