Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 321
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0407
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
3*1

propinquiorem. Quo facto et gonorrhoeam for-
tasse benigniorem restitutum iri et dolores arthri-
ticos sua sponte remissuros regimine modice calido
et quiete, judicavimus, Vesperi vero primae
diei subsecutaque aurora reperimus symptomata
cystitidis luculenta, nec facile a quopiam praeter-
videnda. Quare morbo sthenico nimis irritante
methodo procreato et ceteris rebus, quas recen-
' suimus, adaucto rationem medendi opposuimus
antisthenicam optimo cum effectu. Demum in-
ssammatione methodo debilitante subacta, Calo-
rnel opio junctum porreximus, quod ab aliis in
viscerum inssammationibus laudatum commenda-
tumque non ignoravimus. Nos vero subacta
inflammatione flhenica, aut in asthenica commen-
damus. Aeger bene satis se habuit*

Interea sedimentum in urina dum imminui
non observaremus, experimento Grafsmeyeriano
altera vice pus indicante, vitium adesse topicum,
vesic£ scilicet ulcus suspicati tam propter hoc,
quam et hanc ob causam, ut segri debilitas re-
focillar*etur, infusum corticis peruviani aqua cal-
cis digestione frigida paratum concessimus. Nec
solum nos experimentum de urina captum in ul-
ceris vesicse suspicionem adduxit, sed multo magi$
sensus doloris obtusi constanter ab segro adcusati.
Experimentum enim interdum fallax adnuente
summo viro Reil *) mucum secretuin quidem in-
digitare credo a flatu sanitatis recedentem, afl non
continuo purulentum, ita, ut aliis quoque signis
opus sit ad determinandam puris pr^sentiam.

W) Ueber die Kentttniss und Cyr det Fieber. Tom. II
pag. adi. . 1
loading ...