Archäologisch-epigraphische Mitteilungen aus Österreich-Ungarn — 3.1879

Seite: 4
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archepigrmoeu1879/0010
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
Hemesen(orum), et [sunt in Pannonia inf]erior(e) sub Pom-
pon[io] .... [quinqu)e et viginti stipen[dis emeritis dimiss]is
honesta missione

quorum nomina subscripta sun[t, civitatem] Romanam, qui eorum
non [haberent, dedit e]t conubium cum uxor(ibus), quas tunc
habuissent, cum es[t civita]s iis data, aut cum is quas pos[tea
duxiss]ent dumtaxat singulis; praeterea [liberis eorundem]
decurionum et centurio[num, qui cum filis in] provinc{ia) ex
se proereatis [milites ibi casteljlani essent.

a. d. III idus Aug........Aemilio Severo Cantabrino cos.

[cohorti vel alae]....., cui pra]est Octavius Fuscus, [ex

cent]urione vel [deejurione....../. Luciliano Porol{issensi);

......Secundinae ux(ori) ei{us); Bass. . . . [filio eius et]

... .ano fiilio) ei(us) et Lucidae f(iliae) ei(us).

[Descriptum et recognitum ex tabula a]er(ea), que fixa est Romae
[in muro post templum divi Augusti] ad Minervam.

Consulis alterras nomen quod remansit Aemilii Severi Canta-
brini plane ignotum est, ut ne familiae quidem ulla memoria prae-
terea extare videatur. Cantabrini cognomen adeo nunc primum
opinor innotescit componendum id cum Allobrogicino et Graecino
(cf. C. I. L. vol. I p. 178). Severum Cantabrinum consulem suffectum
fuisse paene certum est cum propter diem (Aug. 11), tum quod
inter ordinarios, ut Cantabrinum mittam, ne Severus quidem ullus
reperitur, de quo recte cogitemus. Itaque probabile est legem ante
a. 247 datam esse; nam certe ab eo tempore inde in legibus his
anni ab ordinariis nuneupantur (s. Staatsrecht 22 p. 88). — Cum
ex reliquiis legis quas habemus de anno non constet, ne hoc
quidem determinari potest, cuius imperatoris quorumve imperatorum
nomina praescripta fuerint. Sane lex ante Diocletianum scripta
est, cum in eo collegisque privilegia haec deficiant ratione militiae
universa immutata. Sed adsunt praeterea indicia aetatis alia paullo
certiora. Barbarismum que pro quae III, 15 in diplomatis ad Marcum
usque non reperiri, at ab anno inde 216 constanter fere adesse monui
C. III p. 919. E contrario ex iis quae de consulibus modo exposui
efficitur legem anno 247 anteriorem esse. Denique cur tabula non
ante Alexandrum scripta esse videatur infra monstrabo. Itaque pro-
babile est legem datam esse inter Alexandrum et Philippos.

v Ex nomine exercitus, ad quem Privilegium pertinuit, in aere
non superest nisi pars vocabuli ... erior ; intellegi Pannoniam infe-
loading ...