Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Archäologisch-epigraphische Mitteilungen aus Österreich-Ungarn — 3.1879

DOI Artikel:
Mommsen, Theodor: Privilegium Militare
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9393#0011
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5

riorem colligitur cum ex loco, unde aes prodiit (nam veteranos
vitam exegisse fere in provincia in qua meruissent, demonstravi CLL.
vol. III p. 916), tum ex cohortium nominibus quae in aere supersunt.
Nam diploma a. 167 (C. I. L. III p. 888) in exercitu eius provinciae
et Thracum cohortes tres enumerat, scilicet I Thracum Germanicam
civium Romanorum, I Augustam Thracum, II Augustam Thracum,
et cohortem primam Alpinorum peditatam; cohortem autem primam
miliariam Hemesenorum nominant eiusdem provinciae tituK non
pauci saeculi tertii (C. III n. 3328. 3331. 3334; Eph. epigr. II n. 595.
596. 598. 600). — Legati eius provinciae Pomponii (cognomen inter-
cidit) alibi mentionem non inveni.

Sed quae praeterea in aere reperiuntur cum aut vulgaria sintl)
aut obscura, comma quo Privilegium finitur sane vulgare non est
nec fortasse ita obscurum, ut de explicatione desperandum sit.
Scilicet cum principium dispositionis ad verbum respondeat privi-"
legiis iis quae peregrinae condicionis militibus provincialibus ab a. 154
inde concedebantur (C. I. L. III p. 907), clausula:

PRAETEREA

DECVRIONVM ET CENTVRIO
\ PROVINCIA EX SE PROCREATIS
LANI ESSENT

nunc primum emergit. Neque id per se offendit. Nam privilegia
auxiliariis provinciarum militibus concessa cum satis multa supersint
ad Marcum usque, adhuc nullum habuimus anno 167 posterius; cre-
diderimque hoc de quo agitur longo intervallo a reliquis seiungi,
praemia autem veteranorum interim mutata esse.

Ea mutatio quae fuisse videatur antequam expono, error quem
in privilegiis antea notis enarrandis commisi mihi retractandus est,
cum ab ea quaestione aeris huius interpretatio pendeat. Scilicet
cum huiusmodi peregrinae condicionis militibus ad a. 145 civitas

') Quamquam in vulgaribus bis non omnino praetereundum est, quod milites
auxiliarii, quo tempore lex baec data est, post emerita quinque et viginti stipendia mit-
tebantur. Nam stipendiorum numerum legitimum tertio saeculo erevisse norunt qui
eius aetatis rem militarem non ex encbiridiis solis cognoverunt; scilicet classicorum
ex sex et viginti facta esse duodetriginta privilegia ostendunt (C. III p. 907), legio-
nariorum viginti erevisse ad quinque et viginti titulus Dacicus C. III, 1072 et Servius
ad Aeneidem 2, 157 quaeque efficiuntur ex loco Modestini Dig. 27, 1, 8, 2 et constitu-
tionibus Caracallae Cod. Iüst. 5, 65, 1. 12, 35, 2. Auxiliariorum privilegia cum
post Marcum deficiant, sane expectari potuit simile quiddam de iis cautum esse;
nibilominus boc aes ab antiquioris aetatis numero legitimo non recedit.
 
Annotationen