Archäologisch-epigraphische Mitteilungen aus Österreich-Ungarn — 3.1879

Seite: 6
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archepigrmoeu1879/0012
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
6

Romana concessa esse inveniatur et ipsis et liberis posterisque eorum,
clausula autem haec in privilegiis per annos 154 ad 167 concessis
deficiat, id dixi (1. c p. 908) factum esse videri culpa eorum qui
privilegia ea concepissent, quos sane hac aetate constat officio parum
diligenter functos esse. At iam apparet ius potius mutatum esse
beneficio inter a. 145 et 154 ad ipsos milites restricto, ut liberi ante
civitatem adeptam nati deinceps in peregrina condicione remanerent.
Id quod confirmat qui c. a. 160 scripsit Graius 1, 57: veteranis quibus-
dam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis
peregrinisve quas primas post missionem uxores duxerint (poterat addere
vel ante ductas retinuerint): et qui ex eo matrimonio nascuntur, et
cives Rornani et in potestate parentum fiunt, nam tacite cives Romanos
esse negat liberos ex eiusmodi iuris peregrini matrimonio ante mis-
sionem natos. Iam vero hoc privilegio filiis ante id datum natis
civitas conceditur sub certis condicionibus, quae cum integrae ad
nos non pervenerint, supplementis opus fuit.

Supplementa formanda erant ratione habita ante omnia argu-
menti harum legum universarum, quod est de civitate et conubio,
ut in his haec quoque clausula necessario versetur; item ratione ha-
bita clausulae recensentis inter beneficiarios praeter filios etiam
filiam, ut non filiorum tantum, sed liberorum utriusque sexus Privi-
legium hoc loco requiratur; item verborum ex se, quae secundum
linguae leges requirunt ut veterani sint a quibus enuntiatum regatur2).
Nam ad verba nascendi et oriundi cum praepositio ex ita applicetur,
ut aequabiliter et de matre usurpetur et de patre3), in legibus de
hoc magis adhiberi solet, ut filius natus ex aliquo opponatur adop-

2) Velirn ne leviter hoc aestiment, quibus studia haec hodie curae sunt adsuefacti
scriptionibus Latinis quae dicuntur doctorum tertiae magis quam secundae declina-
tionis hominum et propterea saepe iusto mitiores. Neque enim hic agitur de titulo
aliquo privato, quos omnis generis soloecismis abundare nemo negat, sed de lege
publica eius generis, in quo barbarismi fabris imputandi, ut illud que pro quae,
ante tertium saeculum nulli, barbarismi autem, qui ad auctorem legis redeant, nullo
tempore ulli reperiuntur.

*) Inde non minus recte dicitur nepos ex filio natus quam nepos ex filia.
Addo locos quosdam. Ennius fragm. 346 Vahlen: neve tu umquam in gremium ex-
tollas liberorum ex te genus. Terentius Hecyra 655: si ex me illa liberos vellet sibi.
Adelph. 15: ex me hic natus non est, sed fratre ex meo. Sallustius lug. 5, 7: is
Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque . .. eodem cidtu quo liberos
mos domi habuit. Ulpianus Dig. 49, 15, 21 pr.: si quis ... ex se natum sub titulo
naturalis filii .,. momumiserit. Cf. Handius in Tursellino 2 p. 636.
loading ...