Archivio storico dell'arte — 1.1888

Seite: 368
DOI Heft: 10.11588/diglit.17347.82
DOI Artikel: 10.11588/diglit.17347.85
DOI Seite: 10.11588/diglit.17347#0478
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1888/0478
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
368

NUOVI DOCUMENTI

Ad que omnia et singula soluenda et distribuenda
venerabilem virum domnum georgium de vngaria
cappellanum supra diete Alme ecclesie sobrinum
ipsius testatricis 1 suum fideycomissarium reliquit
et fecit.2

In omnibus autem alijs suis bonis mobilibus et
immobilibus Juribus et actionibus presentibus et
futuris vbicumque sunt et inuenirj possunt supra-
dictam ecclesiam gloriosissime virginis Marie yhesu
xpi pie matris de laureto et eius Amplam fabricam
sibi heredem instituit vniuersalem prò anima sua
et supradictorum olim maritj et fratrum a quibus
quidem peri et valentis 3 eius fratribus dieta do-
mina dixit et in veritatis verbo asseruit se abuisse
sexcentos ducatos monete et ipsi domine in sua
conscientia dicti olim suj fratres imposuerunt man-
dauerunt relinquerunt et ordinauerunt, quod si ipsa
domina decederet sine fllijs deberet dictam dena-
riorum summam uel res mobiles et immobiles quas
de dieta 4 summa denariorum emeret deberet relin-
quere seu donare prò animabus ipsorum supra-
dicte ecclesie sancte Me de laureto, et ita dieta do-
mina eis facere promisit et per consequens volens
se dieta domina a dicto fideycomisso et a dieta pro-
missione se exonerare5 et obseruare6 per presens
nuncupatiuum testamentum ut supra dicitur sine
scriptis obseruat prò salute animarum supradicto-
rum eius fratrum et exonerationem conscientie
ipsius testatricis.

Et hanc suam vltimam 7 dieta testatrix asseruit
esse uelle, quam valere voluit Jure testamenti, quod
si jure testamenti non valeret, uel non valebit sal-
tem ualere uoluit jure codicillorum uel alterius cu-
iuscumque uoluntatis melius ualere poterit, cassans
irritans et annullans omne aliud eius testamentum
codicillum uel aliam quameumque eius uoluntatem
per ipsam hactenus factam uel factum, quibus om-
nibus uoluit presens testamentum preualere [et] ple-
nam tenere roboris fìrmitatem. Actum Racanati in
domibus episcopalibus quibus vndique sunt res Epi-
scopati^ et vie comunis presentibus venerabilibus
viris domno Antonio Crutiani domno Marino Augu-
stine domno Bartholomeo Antonij, cannonicis (sic)
Racanatensibus domno Antonio Constantinj presbi-
tero Racanatensi, Monaldo Johannis, Antonio Ser
Johannis, piernicolao Alio meo et clemente Barna-
butij de Racanato testibus, ad predicta vocatis et a
dieta testatrice rogatis.

Et ego Jacobus magistrj petrutij de Racanato

1 Segue una cancellatura.

2 Seguono due righe in bianco.

3 Una cancellatura.

4 Segue la parola denariorum cancellata.

5 exhonerare poi corretto in exonerare.

6 maxime obseruat cum iam sit in etate eonstituta quod
nullus, tratto cancellato.

7 Sottintendi voluntatem.

publicus Apostolica et Imperialj auctoritatibus no-
tarius et Judex ordinarius, predictis interfuj et ea
a dieta testatrice rogatus scribere scripsi et publi-
cauj signumque meum apposuj consuetum.
(Segno del tabellionalo).

XXVII.

Iscrizione scolpita in un marmo scavato a Fano. 1

mcccclxxvi. Joannes Tonsus Pontifex fani divae
Mariae porticum dedit. Opus Marini Jadrini Veneti ar-
chitecti aedis Beatae Mariae in Laureto.

XXVIII.

1477 novembre 19.

Archivio Comunale di Recanati, Reformationes
Senatus Recanati, 1477, ce. 75b e 76a.

Disposizioni del Comune sul taglio della legna.

xviiij novembris (1477).

Consilio M. D. priorum Antianorum xxor et Du-
centorum de populo Communis et liominum ciuita-
tis Rachaneti solito more congresso et Cohadunato
Prepositum fuit : Quid videbatur reformare super has
propositas :

Primo. Quid agendum In futurum super degua-
statione Silue Laureti Communis et lignis que inci-
duntur prò fornacibus fabrice tam Sancte Me, quam
Rmi D. Carlis '2 in grauem Iacturam et exitiale damnum
Communitatis.

Super prima requiratur et Inuestigetur totis ui-
ribus vt habeantur si quj incidere presumpserunt In
prenominatis siluis ligna viridia etiam contra for-
marci reformationum super Inde loquentium Et aut
qui Inciserint prò fabrica prefate Ste Marie aut prò
fabrica Carlis: De facto cogantur penam soluere iuxta
ipsarum Reformationum tenorem Ligna uero Incisa
usque in presentem diem prò predictis : ex nunc prò
ipsis fabricis sint et Intelligantur concessa Exceptis
lignis Incisis per quendam fabrum habitatorem ville :3
Que quidem accipiantur per Comune et portentur
per populum ad fornacem Brecce prò coquendis La-
pidibus prò stratis Communis Et nihilominus pe-
nam soluat ut supra dictum est. Liceat autem Ciui-
bus et habitatoribus Ciuitatis et Ville fumantiam
soluentibus per vnum Annum posse prò eorum usu
esportare Ligna sicca de dictis siluis et similiter illis
de Portu libere et Impune: obtentum per consilia-
rios 30. In contrarium .9. non obstantibus.

1 Pubblicata da Ferdinando Uohblm, Italia saera, tomo i.

2 Anton Giacomo Venieri, detto il Cardinal Concila, da allora
stava fabbricando il suo palazzo.

3 Della città di Loreto.
loading ...