Archivio storico dell'arte — 4.1891

Seite: 195
DOI Heft: 10.11588/diglit.18090.24
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18090.29
DOI Seite: 10.11588/diglit.18090#0227
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1891/0227
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
NUOYL DOCUMENTI

clesie seu ab ipsis officialibus occaxionibus supradictis
libras Centum bononinorum.

Qui magister Antonius ex sua benignitate et gratia
ad Instanciam et precibus officialium predictorum do
dieta summa declarata Relaxauit et dimisit laborerio
predicto. libras Yiginti bononinorum, Et contentum se
vocauit habere debere et recipere occasionibus supra-
dictis solum libras octuaginta bononinorum.

(Libro delle Convenzioni e Composizioni,
fol. II verso e seguente).

Nota. Di siffatta liberalità e condiscendenza di mae-
stro Antonio i documenti successivi offrono altre prove,
poiché quando esso percepì i suoi salari straordinari
sempre li ridusse per quel tanto che importava la rite-
nuta imposta dal Comune a tutti coloro i quali riceve-
vano danari dalla cassa comunale.

II.

Ellectio Magistri Antonii Yicencii muratoris in capud

magistrum laborerii Ecclesie Sancti Petronii.

Die tercio Iunii mcccLxxxx.

Prouidi et Circumspecti viri magister Dominicus
petri Recamator Dinus Micaelis merzarius Georgius Ni-
colai de bomsignoribus et Bartolomeus francisci de
Sauignano omnes officiales et superstites deputati super
laborerio noue Ecclesie fìende in ciuitate bononie sub
vocabulo Beati Petronij protectoris et deffensoris Co-
munis et populi ac ciuitatis bononie Considerantes quod
ad fabricam et constructionem Ecclesie predicte neces-
sario est habere virum probum expertum praticum fa-
moxum et subtili ministerio edotatum qui circa huius-
modi fabricam et constructionem continua vigilatione
et cogitamine intendat Cuius solertie et cogitamini circa
prosecutionem fabrice predicte honus imponatur et co-
mitatur Et aduertentes et cogitantes Yirum probum et
discretum Magistrum Antonium vicentii muratorem hiis
omnibus supra enaratis et aliis esse pienissime erudi-
tum qui etiam sua Industria arte et Ingenio una cum
Reuerendo patre et domino domino fratre Andrea Ge-
nerale Seruorum beate Marie virginis prefatam Eccle-
siali] Et ipsius Ecclesie fiende ordinationem composi-
tionem et staturam comprehendidit et ordinauit. Et
volentes in predictis pienissime prouidere vigore et
auctoritate eoruin officii et omni modo uia forma et
ordine quibus magis et melius potuerunt Elligerunt
nominauerunt et deputauerunt prefatum magistrum An-
tonium ibidem presentem audientem inteligentem vo-
lentem et acceptantem in Principale capud et Magi-
strum tocius fabrice et constructionis laborerii Ecclesie
predicte Incipiendo presentem electionem et nomina-
tionem in Kalendis mensis Marcii proxime preteriti
qua die ad huiusmodi officium vacare incepit ad ter-
minum duorum Annorum tunc finiendorum ut sequitur

Cum Salario decem solidorum bononenorum prò qua-
libet die qua ad dictum laborerium laborabitur et la-
boratum fuit. Yolentes et exprese mandantes quod
liceat dicto magistro Antonio ponere et deputare ad
laborerium Ecclesie predicte omnes et quoscumque ma-
gistros qui videbuntur ydonei ad laborerium predictum
laborandum. Et salaria magistrorum predictorum taxare
et declarare tamon cum licentia officialium et supersti-
tum predictorum. Insuper prefatus magister Antonius
promixit dictis officialibus et superstitibus stipulantibus
nomine et vice dicti laborerii huiusmodi officium sibi
comissum bene Adele et quidem legalo exercere et ad
laborerium predictum continua vigilatione intendere et
solicite vacare quamvis suis propriis manibus ad dictum
laborerium non intendat ad quod ex pacto non teneatur
Set possit et ei liceat ad quecumque alia laboreria
quando sibi videbitur laborare et intendere prò libito
voluntatis quia sic expresse fuit conuentum.

Actum bononie in Ecclesia Sancte Marie de Rusti-
ganis presentibus Antonio Johannis de grogno speciario
Maghinardo Johannis tuschi Johanne petrucii capelle
sancti Nicolai burgi sancti felicis Petro cui dicitur Ghi-
rello Bertucii caratore et mateo tome de Stupinis qui
dixerunt se dictas partes cognoscere testibus ad pre-
dieta vocatis et rogatis.

Nota mei Andree Iuliani cambii notarii.

(Libro delle Convenzioni e Composizioni, fol. 11).

III.

Augumentatio Salarii Magistri Antonii vicencii.
mcccLxxxxi die xvn mensis Iunii.

Prouidi et circumspecti viri Magister Dominicus petri
Recamator Bartolomeus francisci de Sauignano Dinus
Micaelis merzarius et Georgius nicolai de bonsignoribus
omnes officiales et superstites ellecti et deputati super
constructione et fabricha Ecclesie noue beati petronii
Inuicem conuocati et cohadunati in domibus laborerii
diete Ecclesie Cupientes ut ad perfectionem fabrice Ec-
clesie predicte solicite et continue procedatur et Con-
siderantes Ellectionem et nominationem factam per ipsos
de Magistro Antonio vicencii muratore in principale ca-
pud magistrum laborerii diete ecclesie cum salario decem
solidorum bononenorum prò qualibet die tantum quando
laborabitur ad dictum laborerium cum certis pactis et
modis contentis et descriptis in presenti libro a folio XI
Et cum Intentione quod possit vacare et intendere ad
alia laboreria prò libito voluntatis Et videntes et co-
gnoscentes ut plurimum esse necessarium et opportunum
prò utilitate et comodo laborerii predicti quod dictus
magister Antonius magis assidue et continuato tempore
vacet et Intendat circa solicitationem fabrice Ecclesie
predicte quam supra fuerit promissum et conuentum
Maxime attentis quibusdam deffectibus occursis labo-
rerio predicto in dapnum ipsius laborerii propter non
loading ...