Archivio storico dell'arte — 4.1891

Seite: 196
DOI Heft: 10.11588/diglit.18090.24
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18090.29
DOI Seite: 10.11588/diglit.18090#0228
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1891/0228
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
NUOVE DOCUMENTI

continuatali! presentiam ipsius magistri Antonii magia
necessariam et opportunam quantum fuerit promissum
et eonuentum ut supra quamuis dicti deifectus fuerint
et sint bene et Idonee corecti et emendati per ipsum
magistrum Antonium Et sciente» et cognoscentes dictum
magistrum Antonium ut plurimum solicite vacasse et
Intendisse circa fabricam ipsius Ecclesie a die primo
mensis decembris proxime preteriti citra et continue
intendere et vacare ad predicta ultra pacta modos et
conuentiones in vicem et Initas et contractas Ex quo
nullum aliud suffragium lucri industria sue persone po-
tuit sibi acquirere volentes in predictis salubriter proui-
dere vigore et auctoritate eorum offici! et omni alio
modo uia Iure et forma quibus magis et melius potue-
runt deliberauerunt firmauerunt et ordinauerunt in pre-
sentia supradicti magistri Antonii et ipso magistro An-
tonio presente audiente et Intelligente ac volente et
consenciente omnibus et singulis suprascriptis et infra-
scriptis quod dictus magister Antonius prò quibuscumque
factis gestis et operatis per eum circa fabricam Ecclesie
predicte a die primo mensis decembris proxime preteriti
usque in diem ultimam mensis februarii proxime pre-
teriti quo tempore continue stetit et uacauit ad plura
et diuersa negotia vtilia et necessaria prò utilitate dicti
laborerii Et ad que non tenebatur vigore conuentionis
facte cum eo habeat et habere debeat prò eius salario
labore et mercede prò quibuscumque seruiciis et labo-
ribus per eum prestitis vltra conuentiones et pacta cum
eo ut supra libras viginti bononiorum. Et quod prò tem-
pore secuto et secuturo a dieta die prima mensis marcii
proxime preterita citra habeat et habere debeat singulo
mense prò eius labore et mercede ad rationem librarum
decem septem bononenorum in mense et sic successiue
de mense in mense usque ad kalendas mensis marcii
Anni proxime venturi quo die finire debet conuentio
supradicta facta cum eo per officiales predictos non
obstante aliqua alia conuentione cum eo facta de quan-
titate et precio alicui salarii sibi debiti uel debendi
ocaxone laborerii Ecclesie predicte. Et Insuper supra-
dictus magister Antonius promixit et conuenit supra-
dictis officialibus et superstitibus Stare actendere et
solicite et continuato tempore intendere et vacare Circa
laboreria Ecclesie predicte. Et huiusmodi laborerium
non derelinquere pretestu uel ocaxione alicuius alterius
laborerii alicuius singularis persone propter quod labo-
rerium Ecclesie predicte possit aliquod dapnum uel preiu-
dicium propter ipsius absentiam Incurere Ipsumque la-
borerium Et omnia et singula laboreria ad fabricam
Ecclesie predicte concernenza procurare et diligenter
et bona fide solicitare omni sua solicitudine et industria.
Et vltra salarium predictum superius declaratum aliquod
non petere prò exercicio et Industria sue persone quia
sic de predictis omnibus Inuicem expresse de nouo
conuenerunt et paciscerunt.

{Libro delle Convenzioni e Composizioni, fol. 21).

IY.

mcccLxxxxii die vili Aprilis.

Reffirmatio officij Magistri Antonij viccncii muratoris
principalis capud magistri tocius fabrice laborerii Ec-
clesie Bancti Petronii facta per dominos Ancianos et
colegia per duobus Annis Inceptis die primo mensis
Aprilis presentis ad rationem librarum xxx in mense
vigore literarum sui officii predicti quarum tenor talis
est videlicet.

Anciani Consules et Yexelifer Iusticie comunis et
populi bononie Nec non confalonerii et massarii arcium
vtriusque colegii comunis et populi predicti Prudenti
viro magistro Antonio vicencii muratori dilectissimo
ciui nostro Architectura Ingentis baxilice que in ho-
norem glorioxissimi protectoris nostri sancti Petronii
Inspiratorum divinitus popularium ciuium deuotione
construitur crebro premeditati alicui sufficienti in ta-
libus comprobato comittere per cuius oculatam proui-
dentiam solicitudinem continuam diligentiam uigilem
ingenium clarum et curam assiduam magistrorum et
operariorum ad dictum opus indesinenter expediens
varia et diversimoda multitudo semper de die in diem
et de liora in horam sublatis occioxitabus et fictis negli-
gentiis vtiliter sine perdictione temporis dirigatur et
omni cautela necessaria gubernetur post exquisitissimam
magistrorum plurium probitatem personam tuam in qua
per magisterum effectuum experientiam concurere no-
uimus virtutes industriam affectionem et sufficientiam
quas optamus. Ad architecturam huiusmodi prò duobus
annis incoatis die primo presentis mensis Aprilis et vt
sequitur finiendis de omnium nostrorum concordi Con-
silio et vnanimi voluntate virtute omnis arbitrii pote-
statis et balie nobis competentium per statuta comunis
bononie prò bono statu et euidenti utilitate dicti comunis
in dicto opere conuertentis largas pecunie quantitates
ac omni modo uia et forma quibus magis melius et ef-
ficatius possumus tenore presentium elligimus consti-
tuimus ac etiam deputamus Comitentes discretione et
industrie tue cunctorum magistrorum et operariorum
dicti operis principatum quos omnes tibi mandamus et
volumus omnibus reiecti conditionibus obedire sub pena
pecuniaria tuo arbitrio contrafacenti cuilibet inferenda.
Et quia non intendimus quod in tanti constructione operis
vlla unquam pretereatur instantia set expeditioni pos-
sibilis celeritas impendatur tibi eadem auctoritate et
sub acrimonia indignationis nostre ac alia pena reali
et personali nostro et nostrorum arbitrio successorum
quociens te a comissorum huiusmodi executione retra-
heris uel cessares aut aliam quam corporalis langoris
cauxa quomodolibet excusares irremissibiliter aufferenda
discticte percipiendo mandamus quatenus dictam comis-
sionem fideliter prosequens et continuans nullum aliud
opus nullamque aliam actionem cuiuscumque generis aut
conditionis existat nisi quando et quatenus per nostros
superstites dicti laborerii licentia data foret aceptare
loading ...