Archivio storico dell'arte — 4.1891

Seite: 287
DOI Heft: 10.11588/diglit.18090.34
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18090.41
DOI Seite: 10.11588/diglit.18090#0319
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1891/0319
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
NUOVI DOCUMENTI

Testamento

ed altri atti relativi all'orefice Giampietro Crivelli.1

Testamentum d. Jo. petri de cribellis

Die duodecimo mensis septembris. 1548 Indictione
se'xta more Ro. Cu. sumpta Pontificatus S. D. N. D.
Pauli pp. iij anno xiiij.

In nomine Stae et indiuiduae trinitatis.... anno (ut
supra) In presentia mei notarii testiumque infrascripto-
rum ab infrascripto testatore habitorum rogatorum et
vocatorum personaliter constitutus. Spectabilis vir do-
minus Joannes petrus de cribellis mediolanensis Auri-
fex in Vrbe et Ci: Ro : fortunis temporalibus honesta-
tus, Considerans, nihil esse certius morte, etc. In
primis quidem animam suam cunctis rebus suis pretio-
siorem altissimo Creatori, totique curiae caelestis Pa-
radisi humiliter et devote commendavit. Cadaveri autem
suo sepulturam elegit in Ecclesia Sanctae Luciae no-
vae vicinae domui ipsius testatoris. Mandavit autem ca-
daver suum inhumari absque aliqua funerali pompa,
noctis tempore, cum duobus aut quatuor presbiteris, et
totum id, quod exponeretur in funerali pompa, elargiri
voluit pauperibus Sancti Jacobi incurabilium in augu-
sta, et monasterio convertitarum ac Yirginibus orpha-
nis et miserabilibus et Yirginibus Sanctae Catherinae
apud apothecas obscuras, usque ad summam centum scu-
torum, dividendam inter dieta pia loca aequis portioni-
bus, et gravavit dieta pia loca, ut quilibet eorundem
locorum celebrari faciat prò anima ipsius testatoris
missas Sancti Gregorii vice una prò quolibet loco pio.
Item existens memor idem testator, quod ipse alias per
acta mei notarii de anno millesimo quingentesimo qua-
dragesimo sexto et die quarta februarii eiusdem anni,
sive alio veriori tempore certum eius nuncapativum
condidit testamentum,2 et prò antea ex actis aliorum

1 V. sopra a p. 236 1' articolo : La casa dell' orefice Giampietro
Crivelli in Roma.

2 in seguito al presente testamento.

notariorum diversa alia fecit testamenta, ex certis cau-
sis ad id animum suum moventibus, et quia varietate
successuum oportet remutare consilium, tam dictum te-
stamentum per acta mei notarii publici infrascripti con-
fectum, quam omnia alia testamenta ipsius testatoris
usque in presentem diem et actum facta, et per manus
cuiuscumque notarii publicata, sive in notam sumpta
cassavit, irritavit et abolivit, et nullius roboris vel mo-
menti quovismodo esse voluit, etiam non obstantibus
quibuscumque clausulis irritantibusque decretis per
ipsum testatorem in eisdem appositis, quorum se poe-
nitere dixit. Item iure prolegati prò anima ipsius te-
statoris reliquit et legavit pauperibus virginibus or-
phanis sexus foeminini usumfructum octo apothecarum
sive domorum ipsius testatoris,sitarum Romae in regione
campi martis in via nova populi ultra sanctum Roc-
chum,1 dempto tamen annuo censu, super eorum pro-
prietate debito Yenerabili archihospitali Sancti Jacobi
incurabilium, et hoc ad effectum ut dictae virginae foe-
minae orphanae ex ipsius fructibus nuptui tradi possint.
Item idem testator iure legati reliquit et legavit d. Ho-
nestae filiae Justinae de brachiano ad presens in domo
ipsius testatoris habitanti prò eius benemeritis, inde et
supra domibus et illarum portionibus ad ipsum testa-
torem quoquomodo spectantibus, sitis in urbe, in re-
gione pontis, in loco vulgariter dicto « Deroto a1 ban-
chi»,2 annuum redditum et proventum quinquaginta
scutorum de paulinis decem prò quolibet scuto, solven-
dorum eidem d. Honestae anno quolibet, donec vixerit,
per infrascriptum ipsius testatoris filium et universalem
heredem, quatenus vixerit, sive in urbe habitaverit, sin
autem, voluit, quod dieta d. honesta per se vel eius

1 Via nova e via recta era chiamata l'odierna via di Ripetta,
aperta da Leone X tra piazza Nicosia e la Madonna del Popolo. La
proprietà de' terreni era dell'ospedale di San Giacomo, e lungo la
strada abitavano barcaroli e povera gente, cosicché lo otto botteghe
o casette non dovevano rappresentare un gran valore.

2 Dereto a banchi o retro banchos era detto il quartiere tra la
via de' Banchi e il fiume, verso San Giovanni de' Fiorentini.
loading ...