Archivio storico dell'arte — 4.1891

Seite: 288
DOI Heft: 10.11588/diglit.18090.34
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18090.41
DOI Seite: 10.11588/diglit.18090#0320
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1891/0320
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
NUOVI DOCUMENTI

agentera, sive agentes possit dietimi redditum et pro-
ventura seutorum de pensionibus et fructibus earundem
domorum a quibuscumque illarum inquilinis sive ha-
bitatoribus authoritate propria et de facto percipere et
exigere, et easdem domos in absentia eiusdem infra-
scripti sui heredis locare et dislocare, fructusque sive
pensiones usque ad dictam summam quinquaginta seu-
torum exigere (ut supra). Et de ex actis quietare, etiam
vivente, et invito infrascripto Joanne francisco suo filio
et haerede, quatenus in praemissis negligens sive reni-
tens fuerit, et hoc toto tempore vitae ipsius d. Ilone-
stae, post autem mortem eiusdem d. honestae, voluit
quod dictus annuus proventus redeat et devolvatur ut
supra ad infrascriptum Joannem Franciscum suum uni-
versalem haeredem, si vixerit, sin autem, ad infrascripta
pia loca. Item iure institutionis et legati reliquit do-
mino Joanni angelo ipsius testatoris dilecto nepoti ex
fratre omnia bona ipsius testatoris in partibus medio-
lanensibus existentia mobilia et stabilia, nec non jura
nomina et actiones ipsi testatori quoquo modo spe-
ctantia et pertinenza, et eundem suum nepotem ab omni
onere reddendae administrationis et rationis eorundem
honorum in partibus existentium de toto tempore quo
ipsius testatoris frater et eiusdem Joannis angeli pater
eadem bona usufructuavit, et in eius usus convertit,
eius vita durante, absolvit et liberavit. Item similiter
idem testator reliquit et legavit dicto d. Joanni angelo
nepoti suo, unum officium scriptoriae poenitenctiariae
apostolicae necnon aliud officium militis Sancti Petri,
quae idem d. testator asseruit in personam eiusdem
Joannis angeli emisse de propriis ipsius testatoris pe-
cuniis, necnon omnia et singula jura nomina et actiones
quae et quos idem testator habet, et sibi competunt,
seu competere poterunt contra eundem Joannem ange-
lum, ratione dictorum officiorum illorumve fructuum et
dictorum honorum de partibus, prohibens infrascripto
suo filio suo universali haeredi et quibuscunque eius
successoribus, ne ratione dictorum honorum de partibus
vel officiorum fructuum nullam molesti ani eidem d.
Joanni angelo vel suis haeredihus aut successoribus in
iudicio vel extra inferant, aut inferri faciant, seu per-
mittant ullo unquam tempore. Item similiter iure in-
stitutionis reliquit et legavit idem testator praefato
domino Joanni angelo eius nepoti tres domos, quas ipse
testator alias legavit in alio suo testamento per acta
mei notarii infrascripti confecto, quibus ab uno sunt
res, quae alias erant Hieronymi de monte, retro autem
sunt res domini Bruti de valle, ante est via publica,
vel si qui alii sint plures seu maiores confines antiqui
vel moderni, aut vocabula veriora etiam antiquo vel
moderno ad dictas domos spectantes et pertinentes aut
spectantia et pertinentia, tam de jure, quam de antiqua
consuetudine. Item similiter ultra praemissa legavit iure
institutionis eidem d. Joanni angelo, eius nepoti, unam
ipsius testatoris vineam, cum vasca, quantitatis duarum
petiarum, plus vel minus, quanta sit, sitam in loco vul-

gariter dicto, alla sposata, ex opposito alterius ipsius
testatoris vineae, extra portam Arci» Sancti Angeli
urbis, cui ab uno sunt res quondam Vincentii de buc-
capadulibus sive eius uxoris, et ab alio res haeredum
Galeoti girova, ante est via publica intermedia, vel si
qui etc. Item ultra praemissa idem testator iure insti-
tutionis reliquit et legavit filiis et haeredibus eiusdem
Joannis angeli sui nepotis ac eorum descendentibus
legitimis et naturalibus omnes ipsius testatoris domos
terrineas tectatas et solaratas, cum omnibus illarum
membris et pertinentiis, quotquot fuerint et sint, sitas
Komae in regione arenulae prope sanctam Auram suis
finibus limitatas, latius quandocumque exprimens, una
cum medietate liosjtitii seu cauponae inihi existens. Et
in suprascriptis bonis stabilibus (ut supra) legatis et
relictis tam dictum d. Joannem angelum quam dictos
eius filios respective, illorumque ex directa linea de-
scendentes legitimos et naturales suos particulares in-
stituit haeredes, et voluit idem testator quod tam idem
dominus Joannes angelus eius nepos, quam eius filii
et descendentes de promissis bonis sibi, ut prefertur,
legatis contenti et quieti respective remanere debeant,
et quod non possint nec voleant quicquid ultra in domo,
in qua ipse testator residet, neque in aliis ipsius te-
statoris bonis pretendere, neque infrascriptum Joannem
franciscum ipsius testatoris filium et haeredem uni-
versalem aut eius descendentes vel successores quovis
modo ex quavis causa molestare in iudicio vel extra, et
si contrarium fecerint, privavit eosdem et eorum quemlibet
dictis legatis, et illa sibi ademit, et voluit quod ulterius
non possint in ipsius testatoris substantia succedere.
Item voluit et mandavit idem testator, quod in eventum,
in quem praefatus Ioannes angelus ab humanis dece-
deret sine filiis legitimis et naturalibus, sive dicti filii
vel descendentes ex directa linea ipsius Ioannis angeli
ab humanis decederent sine liberis, et linea eiusdem
Ioannis angeli esset extincta, quod tunc et eo casu, in
suprascriptis ipsius testatoris bonis (ut supra) iure in-
stitutionis tam dicto Ioanni angelo quam praefatis eius
filiis legatis, succedant pupillariter vulgariter et per
fidecommissum ac omni meliori modo supra et infra-
scripta pia loca, videlicet Archihospitale Sancti Iacobi
incurabilium, Monasterium Convertitarum, virgines or-
phanae et virgines miserabiles aequis partibus. Interim
autem idem testator tam dicto Ioanni angelo, quam
eius filiis et descendentibus dictorum honorum (ut su-
pra) legatorum in totum vel in partem prohibuit alie-
nationem. In caeteris autem bonis omnibus ipsius te-
statoris mobilibus et stabilibus ac semoventibus ubilibet
constitutis praesentibus et futuris, ac iilribus nominibus
et actionibus, et nominibus debitoruin, nec non auro et
argento, tam monetato, quam non monetato, et quibus-
vis rebus aliis, quantumeumque pretiosis quibuscumque
(dictis legatis exceptis) suum universalem haeredem
fecit, instituit, ac ore proprio nominavit, Ioannem fran-
ciscum ipsius testaris filium naturalem et legitiniatum,
loading ...