Archivio storico dell'arte — 4.1891

Seite: 289
DOI Heft: 10.11588/diglit.18090.34
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18090.41
DOI Seite: 10.11588/diglit.18090#0321
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1891/0321
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
NUOVI DOCUMENTI

289

quatenus vixerif-, sin autem quatenus mortuus fuerit vel
sit, voluit idem testator quod in eisdem omnibus bonis
suis quibuscumque, in quibus praefatus Ioannes franci-
scus est haeres universalis constitutus, supra et infra-
scripta pia loca, videlicet Archihospitale Sancti Iacobi
incurabilium, ac monasterium convertitarum et virginum
orphanorum, utriusque sexus, ac yirginum miserabilium
aequis portionibus succedant, similiter pupillariter, vul-
gariter et per fidecommissum, et omni meliori modo,
et in eventum quod dictus Ioannes franciscus ipsius
testatoris filius, et haeres, agat in humanis, et dece-
deret quandocunque sine filiis legitimis et naturalibus,
vel dicti filii et descendentes decederent sine liberis
legitimis et naturalibus, ex directa linea ipsius Ioannis
francisci descendentibus, ita quod linea eiusdem Ioannis
francisci esset extincta, voluit similiter idem d. testator,
quod in dictis suis bonis stabilibus, in quibus idem
Ioannes franciscus universalis haeres institutus existit,
succedant similiter dieta quatuor loca pia aequis por-
tionibus. Interim autem idem d. testator prohibuit tam
dicto Ioanni francisco, quam eius filiis et descenden-
tibus praefatis alienationem eorundem honorum stabi-
lium, et mandavit post ipsius testatoris obitum, inven-
tarium fieri de omnibus et singulis ipsius testatoris
bonis mobilibus et stabilibus, ad effectum ut dicti eius
haeredes notitiam habeant, et postquam factum fuerit,
illud custodiri debere penes aliquem ex dictis piis
locis, et omnibus copiam fieri. Item ultra praemissa
voluit idem testator quod in eventum in quem aliquis
ex dictis quatuor piis locis ex quavis causa annulla-
retur vel supprimeretur, quod portio loci sic annullati
vel suppressi accrescat et applicetur aliis dictis locis
remanentibus uno vel pluribus, aequis portionibus, sive
in totum quatenus unus remaneret, veruni si aliquis
ex eisdem piis locis annexaretur, sive incorporaretur
alteri pio loco, voluit quod portio loci sic annexati et
cum alio pio loco incorporati nullo modo intelligatur
adempto. Quibus quidem locis piis idem testator simi-
liter prohibuit alienationem eorundem honorum stabi-
lium, quia voluit ut de eorundem honorum stabilium
fructibus tam pauperes incurabiles, quam convertitae
et orphani utriusque sexus ac virgines orphanae ac
etiam virgines miserabiles alimententur et gubernentur.
Item praefatus d. testator gravavit dieta quatuor loca
pia, ut debeant, et quilibet ipsorum piorum locorum
debeat tam prò anima ipsius testatoris quam suorum
parentum et attinentium celebrari facere anniversarium
in quolibet eorundem piorum locorum. Item similiter
voluit idem testator, quod praefatus Ioannes franciscus,
si vixerit, sin autem, praefatus Ioannes angelus eius
nepos teneantur mense quolibet celebrari facere exe-
quias tam prò anima ipsius testatoris quam suorum pa-
rentum et attinentium super altari per ipsum testato-
rem dotato in dieta ecclesia Sanctae Luciae, eorundem
Ioannis francisci sive Io. angeli vita durante, prout
idem testator, dum vixit, consuevit. Executores autem
Archivio storico dell'Arte - Anno IV, Fase. IV.

huius sui ultimi testamenti nuncupativi idem testator
fecit et esse voluit Revmum et Illum Cardinalem Tranen-
sem ac etiam R. d. Ludovicum de torres protonotarium
apostolicum de numero participantium absentes R. d. An-
dream Carrillo etiam protonotarium apostolicum et
R. d. Franciscum Yannutium Canonicum principis apo-
stolorum de urbe ibidem praesentis et eorum quemlibet
in solidum et superviventes, quibus dedit amplam po-
testatem de bonis mobilibus et pecuniis ipsius testatoris
haereditatis capiendis et exigendis et de exactis quie-
tandis, illaque et illas dispensanda et eroganda prò ce-
leri executione huius suae ultimae voluntatis, etiam si
opus fuerit cum clausula ad lites et potestate substi-
tuendi ad lites, et praemissa exequendi. Et hoc esse
voluit idem testator suum ultimum nuncupativum te-
stamentum suamque ultimam voluntatem, quod et quam
valere voluit iure nuncupativi testamenti, et si non va-
leret seu valebit iure testamenti nuncupativi, valeat
valebit et valere voluit iure codicillorum, seu iure do-
nationis causa mortis sive cuiuscunque alterius ultimae
voluntatis, et omni meliori modo, per quod quos sive
quam revocavit cassavit et annullavit omne aliud testa-
mentum, codicillos et donationem causa mortis per
ipsum testatorem hactenus factum factos sive factam,
et rogavit idem testator me notarium publicum infra-
scriptum etc.

Actum Romae in regione pontis, et in camera do-
mus praefati testatoris, praesentibus ibidem

D. Francisco bonda sutore in vicinalia domus ipsius
testatoris

D. Ioanne de Leon setarolio in eadem vicinantia
D. Francisco deslayes calzolario in eadem vicinantia
D. Sebastiano de mercatello de Yrbino banderario
D. Greorgio de bigella de Yestignano
D. Troiano de angelettis Phisico
D. Sancio perez clerico bur-\
gensis diocesis ( familiaribus R. D.

D. Ioanne gomez e. palensis ^ Andreae Carrillo
diocesis

testibus ad praemissa vocatis specialiter atque rogatis
& me Huberto de paulis alias Roberto notario de
praemissis rogato prò nota subp.te

[Archivio urbano in Campidoglio. In atti del not. Ro-
berto o Uberto De Paulis, voi. 283, c. 172-175].

Testamento del 1546.

Il testamento in data 4 febbraio 1546, in atti dello
stesso De Paulis (voi. 282, c. 322-327) è uguale al sur-
riferito, salvo nei seguenti punti.

Parlando della chiesa di Santa Lucia nuova, in cui
vuol esser seppellito, dice : « Ubi iam sepulti sunt frater
et uxor ipsius testatoris ».

Manca il dispositivo a favore delle vergini orfane
dalle parole : « Item iure prolegati prò anima ipsius
testatoris », fino alle parole: « .... ex ipsis fructibus
nuptui tradi possint ».

9
loading ...