Archivio storico dell'arte — 5.1892

Seite: 432
DOI Heft: 10.11588/diglit.18091.45
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18091.50
DOI Seite: 10.11588/diglit.18091#0482
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1892/0482
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
432

NUOVI DOCUMENTI

4

II.

Die xxvu aprilis 1 382.

Mandamus tibi Novelino magistri Leonardi No-
vellonis superstiti ad laborerium Carobij quatenus
de pecuniis ad tui manus perventis des et solvas
infrascriptis personis infrascriptas quantitates vide-
licet :

Magistro Berto Jacobi \ magistris florentinis
Magistro Egidio Dominici f quos venire fecimus
Magistro Francisco Guardi \ Bononiam causa inta-
Magistro Berto Antonij j glandi lapides vivos
prò laborerio Logie de Carobio singulis mensibus
incipiendo die decimo presentis mensis aprilis inter
omnes florenos xxnu auri, duos corbes vini, duos
corbes farine. Item unam domum in qua suani pos-
sint facere residentiam, item duos lectos fubatos
omnibus expensis laborerii supradicti prò eorum
salario et mercede donec ibidem laborabunt.

Item Zanobio Jacobi eorum familiari singulis
mensibus incipiendis ut supra duos florenos, unum
starium farine et mediam corbem vini. Datum ut
supra.

(Arcbivio di Stato di Bologna - Sezione del Co-
mune - Riformagioni (Mandati), serie II, voi. del
1382, n.'° 20, c. 46 a).

III.

In Christi nomine amen. Anno nativitatis eius-
dem millessimo tecentessimo octuagessimo secundo,
indictione quinta, die quarto septembris, tempore
domini Urbani pape VI.

Magnifici et potentes domini domini Anciani
Consules et Vexillifer Justicie populi et comunis
Bononie congregati et simul coadunati in Pallacio
eorum ressidencie et in camuno magno liabitationis
ipsorum nec non Colegia Confaloneriorum et Mas-
sariorum Artium populi et comunis predicti, in qua
congregatione interfuerunt omnes prefati domini
Anciani et ultra quam duo partes Colegiorum pre-
dictorum prò negociis Reipublice pertractandis.

Item eciam providerunt, declaraverunt et firma-
verunt ut laboreria que fiunt prò Comuni Bononie
in quibuscumque partibus bene, solicite et debito
ac salubri modo construantur, quod super labore-
riis dicti Comunis et ad allia incombentia huius-
modi causa elligantur et electi esse inteligantur prò
Ingeniariis dicti Comunis, videlicet: Magister Lau-
rentius de Bagnomarino murator, et Magister Jo-

bannes Guidonis magister lignaminis et quilibet
ipsorum prò sex mensibus incoatis die primo mensis
iulii proximi preteriti et finiendis ut sequitur cura
salario decem librarum bonon. prò quolibet eorum
in mense sine aliqua detractione denariorum xm.i
prò libra. Cum potestate, iurisdictione, arbitrio et
baylia consuetis et usitatis ad buiusmodi officium
Ingeniariorum predictorum; volentes, mandantes
et declarantes quod ad officium Ingeniariorum dicti
Comunis de cetero per nostros in officio successo-
res elligantur duo officiales tantummodo cum ea-
dem potestate, iuriditione et arbitrio quam consue-
verunt bine inde ceteri officiales Ingeniarii qui con-
sueverunt elligi numero tres. Non obstantibus in
predictis aliquibus statutis, provisionibus vel refor-
macionibus in contrarium disponentibus, quibu-. ex
certa scientia per presentes prò bono statu, bono
regimine et evidente utilitato dicti Comunis, volue-
runt et mandaverunt prefati domini Anciani et
Collegia antedicta per presentes esse derogatum.

Acta fuerunt predicta Bononie in pallatio res-
sidentie dictorum dominorum Ancianorum et in ca-
mino magno liabitationis ipsorum presentibus Jo-
banne quondam Dominici de Brazarola notario,
Jobanne de Livrignano, Jobanne de Capraria et
Antoniolo Petri omnibus maceriis dictorum domi-
norum Ancianorum testibus ad predicta vocatis et
rogatis.

Ego Andreas quondam Juliani Cambii publicus
imperiali et Comunis Bononie auctoritate notarius,
et nunc notarius dominorum Ancianorum offitio
Provisionum et Refformationum dicti Comunis, pre-
dictis omnibus interfui et rogatus predicta scribere
publice scripssi, subscripsi, signavi.

(Arcbivio di Stato di Bologna - Sezione del Co-
mune - Riformagioni, serie II, voi. del 1382, num. 19,
a c. 14 a e b).

IV.

In margine: Littera otticii Magistri Laurentii
de Bagnomarino Ingeniarii.

Anciani Consules et Vexillifer Iusticie Populi et
Comunis Bononie, provido viro Magistro Laurentio
de Bagnomarino carissimo concivi nostro, salutem
et sincere dilectionis affectum. De tui legalitate,
sufficientia et industria ut plurimum confidente* et
sperantes quod que tibi comitentur fideliter et so-
liciter exequeris, te Ingeniarium nostrum et Co-
munis Bononie prò uno anno incohando die primo
loading ...