Archivio storico dell'arte — 6.1893

Seite: 301
DOI Heft: 10.11588/diglit.18092.28
DOI Artikel: 10.11588/diglit.18092.33
DOI Seite: 10.11588/diglit.18092#0349
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1893/0349
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
NUOVI DOCUMENTI

301

* 1497, il 20 dicembre, Mandatimi prò satisfac-
tione unius domus prope ripam fluminis dirute prò
augendo arcem S. Angeli. {Pagamento di 50 ducati
ai locatari Bertoldo da Vercelli e sua moglie Ca-
terina).

Alexander papa VI. Motu proprio etc. Dilecto
filio nostro R. S.cti Georgii diacono Cardinali Ca-
merario et Venerabili fratri F. de Borgia episcopo
Theanensi generali thesaùrario nostris per presen-
tes mandamus ut de pecuniis Camere nostre apo- i
stolice per manus dilectorum filiorum heredum
Ambrosii de Spannochiis illarum depositariorum
solvi faciatis dilecto filio Bertoldo de Vercellis et
Catherine eius uxori habitatoribus Urbis ducatos
quinquaginta de carlenis decem prò quolibet du-
cato prò satisfactione unius domus site in ripa flu-
minis prope arcem S.cti Angeli de dieta Urbe, ter-
tie in ordine incipiendo ab ipso Castro demolite
de mandato nostro prò reparando et augendo ac
ampliando dicto castro et arce S.cti Angeli quam
ipse Bertoldus a dilecto filio Licinio scriptore et
familiare nostro in locatione tenebat. Quos post-
quam eis solvi feceritis, in computis ipsius Camere
ponatis, scripturasque et mandata desuper neces-
saria et consueta expediatis, ac poni et expediri
procuretis, contrariis non obstantibus quibuscumque.
Datum Rome apud sanctum Petrum die vigesima
decembris 1497. Pontificatus nostri Anno sexto.
Placet et ita motu propino mandamus. — R. Arch.
Vat. Arm. XXXIX, t. 52, f. 38. (Divers. Alex. VI).

i

Div. Cam. n. 52. Assignatio prò heredibus ma-
gistri Rovelli, gratis prò Deo.

F. 52. Raphael etc. Discreto Vivo Joanniau-
tonio filio et heredi quondam magistri Rovelli de
Mediolano muratoris salutem etc. Exhibita fuit prò
parte tua in Camera apostolica quedam cedula
computa prefati magistri Rovelli patris tui super 1
pavimento per ipsum alias facto ante portam castri i
Sancti Angeli de anno 1493 quod fuit XV canna-
rum prò valore et pretio XVI carlenorum prò qua-
libet canna constituentium in totum ducatos vigin-
tiquatuor de carlenis X prò ducato, ac etiam super
fabrica duorum pontium alterius lapidei, alterius
lignei in via pontismollis per ipsum similiter facto-
rum de commissione magistrorum stratarum Alme
Urbis in quibus debuit habere ducatos decem similes
ut patet in ipsa cedula subscripta per dictos ma-
gistros. Xos igitur cupientes quantum in nobis est,
satisfactioni tue de dictis pecuniis summam XXXIIII

Archivio storico dell'Arte - Anno VI, Fase. IV.

ducatorum similium constituentibus, quas pater tuus
prefatus consequi non potuit, et que tibi per eius
successionem hereditatis iure debentur, satisfieri,
id quod de presenti Camera apostolica multipli-
cibus gravata dispendiis facere non potest; volentes
nihilominus securitati tue oportune provvidere, te
de mandato etc. et auctoritate etc. ac ex de-
creto etc. in dictam summam XXXIIII ducatorum
similium eiusdem Camere creditorem, et Cameram
ipsam cum omnibus introitibus suis spiritualibus et
temporalibus efficaciter obligatam. declaramus, assi-
gnantes tibi prò dictaram pecuniarum recuperatione
et exactione tot ex dictis introitibus quot ascendant
ad dictam summam, admittentes in computis eorum
qui dictam tibi summam ut prefertur soluerint.

F. Blondus.

In quorum etc. Datum die XV Aprilis 1497.
Anno Vt0.

Visa S. Agnellus.

X. de Castello.

Cassa quia est eis satisfactum et quitarunt etc.

F. Blondus.

* 1498, il 17 luglio. Mandatum prò domino An-
tonio de Sancto Martino.

Alexander papa VI. Motu proprio, dilecto filio
nostro R. sancti Georgii diacono card, camerario et
venerabili fratri F. de Borgia episcopo Theanensi
generali thesaùrario nostris per presente* manda-
mus, ut de pecuniis Camere nostre ap.ce per manus
dilectorum filiorum heredum Ambrosii de Spanno-
chis illarum depositariorum solvi faciatis dilecto filio
Antonio de Sanctomartino preceptori ordinis Hie-
rosolimitani prefecto fabrice arcis sancti Angeli de
Urbe ducatos centumquinquagintanovem de Carle-
nis X prò quolibet ducato, et carlenos quatuor prò
duobus burchiis lignorum prò munitione diete arcis.
Videlicet etc. Dat. Rome apud sanctum Petrum die
XVII Julii MCCCCLXXXXVIII, pontif. nostri
anno sexto. Placet et ita Mandamus. Divers. Cam.,
to. 52 f. 93 v. Il Muntz, Les antiq., 1. c. riporta il
mandato del 28 luglio dal f. 149 v. degli Intr. et
exit., ann. 1498-99.

Cfr. a f. 81 Littera jj«ss«s prò conducendis li-
gnis prò castro sancti Angeli « quantitatem ligno-
rum incisorum in silvis Conche et aliis adiacentibus
ad usum fabrice ac etiam artilliariarum castri
sancti Angeli » prò Francisco Musciano, F.c0 Sini-
baldi. (S. d., ma sotto lo stesso anno 1498).

io
loading ...