Archivio storico dell'arte — 7.1894

Seite: 490
DOI Heft: 10.11588/diglit.19206.44
DOI Artikel: 10.11588/diglit.19206.48
DOI Seite: 10.11588/diglit.19206#0533
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/archivio_storico_arte1894/0533
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
NUOVI DOCUMENTI

langelus teneatur ad observationem aliarum supra-
diotarum conventionum et si premissa facta non
fuissent illa etiam obligatione que in ampliori
forma Camere appellatur juramento etiam cum aliis
clatisolis et oautelis solitis et consuetis adiecta.
Cumqne successive Clemens prefatus prò decori et
ornamento majoris cappelle nostri palatii Aposto-
lici Sixtine nuncupate intendens ad caput altare
majus seu supra illud certas picturas fieri prepo-
nens ipsum Miohaelangelum ad picturam hujus-
modi juxta designum cartonum per ipsum factorum
evocasset, eidemque ut illi intenderet sepulcri pre-
dicti a quocumque alio opere postposito mandaverit
prout ex inde citra idem Michaelangelus eidem
operi intendit, et nos dicto Clemente sicuti domino
placuit de medio sublato ad apostolatus apostolice
assumpti indignum reputantes quod tam laudabile
et singulare opus picture hujusmodi in venustatem
et majestatem diete Cappelle et totius dicti palatii
cedens imperfectum relinqueretur et remaneretur
eidem Michaeliangelo quovis invito et recusanti
ut ad perfectionem picture Cappelle predicte ulte-
rius et usque ad illius totalem perfectionem inces-
santer continuaret vive vocis oraculo mandamus
prout etiam de novo et presentium tenore man-
damus ne dictus Michaelangelus quod non culpa
nec facto suo sed parendo jussionibus et mandatis
nostris et ipsius Clementis minime sepulcrum pre-
dictum infra tempus conventum perfecit et forsan
alia conventa non observavit nec in observatione
et contraventione seu supra incursu aliquarum
censurarum vel predictarum aut aliarum ei forsan
penarum tempore precedente vexari seu molestari
possit seu possint indemnitatique sue providere
volentes ac omnes et singulos tam prime cum ipso
Julio quam postea cum exequtoribus, et ultimo
cum Procuratoribus predictis ac alias quascumque
forsan et quolibet alio modo initas et inita con-
ventiones et pacta ac quecumque instrumenta de-
super celebrata et stipulata nec non quascumque
alias tam publicas quam privatas scripturas pari-
terque omnes et singulas contraventiones et inob-
servantias ac etiam pecuniarias penas forsan in-
cursas prò expressas insertis habentes totiusque
exprimi et etiam de verbo ad verbum si videbitur
inseri posse volentes Motu Proprio Etc. dicimus et
verbo Eomani Pontificis attestamur dictum Mi-
ohaelangelum invitimi et recusantem ac contradi-
centem tam per ipsum Clementem dum vixit quam
per nos etiam post assumptionem nostram hujus-
modi impedimentum retentum et detentum fuisse

et fore et esse, in presentiarumque etiam retineri
et impediri ne fabricature et expenditure et con-
structioni sepulcri predicti adimplemento et obser-
vationi omnium et singulorum predictorum assistere
vel facere aut adimplere seu per se vel alicui per-
ficere potuerit seu voluerit, possit vel valeat, vel
possit aut valeat, et insuper prò potiori cautela
quatenus forsan de juris rigore vel alias possit dici
convenisset et non observasset nec adimplesset,
ipsumque heredesque et successores suosque et
quoscumque etiam extraneos ab omni et quacumque
contraventione et inobservantia incursumque pre-
dictarum in singulis insertis scripturis predictis
contentarum et quarumeumque aliarum etiam cujus-
cumque notabilis summe pecuniarum penarum et
forsan fisco nostro applicatarum penitus et omnino
ac generaliter- et generalissime specialiterque et
specialissime tam quo ad nos quam quoscumque
alios quolibet et qualibet cumque interesse ha-
bentes etiam si S. P. C. Cardinales essent vel
quavis alia ducali vel majori dignitate sive titillo
prefulgeant remittimus absolvimus et liberamus
itaque a quocumque premissorum omnium vel sin-
! gulorum occasione in judicio vel extra molestari
non possint etiam quacumque, quomodocumque,
cuicumque forsan competente actione contra ipsum
vel suos predictos auferentes ac sibi perpetuum
silentium imponentes et inhibentes ne de cetero de
mandato et impedimento ipsis Clementis et nostra
hujusmodi habeat dubitari vel in dubium revocari,
eidem Michelangelo sub majoris exeomunicationis
et indignationis nostre penis, ipso facto, si non
paruerit incurrendis ut premisso cuicumque alteri
operi impeditivo quominus intendat comode picture
cappelle nostre hujusmodi inhibentes quodque illis
obmissis continuaverit et incessanter usque ad to-
talem perfectionem ibidem laboret, precipimus ac
cominittimus ac mandamus usque ad probandum
omnia et singula supradicta presentes etiam literae
desuper in forma Brevis expediende in judicio et
etiam sufficiant nec ad id alterius probationis admi-
niculum requiratur vel in contrarium admittatur
nec de subreptione obreptione sive intentionis no-
strae vel quocumque alio defectu exceptione oppo-
sitione vel allegatione impugnari possint, sicque et
non aliter nec in contrarium per quoscumque etiam
S. P. E. Cardinales, Palatii Apostolici causarum
Auditores Presidentes et clericos camere et quos-
cumque alios judices judicari sententiari et diffmiri
deberent, sublata eis et eorum irritum et inane
decernimus. Non obstante premissis costitutionibus
loading ...