Arnold, Friedrich  
Icones nervorum capitis — Zürich [u.a.], 1834

Seite: IV
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1834/0007
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
- IV —

possit, el multi anatomesou Uores *), haue pariem ganglion esse, pub-
lice testati sint, suspicari licet, eas causas, quas scientia abhorreat,
res controversas effecisse. Hae tarnen nie non movent, quia persua-
sum mihi est, illas tan tum observationes de nervis scripto a me tra-
ditas esse, quas e multis invesiigationibus, re bene perpensa, veras
cognovi. Facile credo, mej in rebus nonnullis levioribus errore duetum
esse, at in illis majoris momenti non sum lapsus; etenim herum ite-
rumque naturam interroganti magis in dies mihi constat, a me \isa
non esse falsa. Inquisitiones meas de capitis nervis in una lantum re
imperfeetas deprehendi; alterum enim nervum musculi tensoris tym-
pani e nervo pterygoideo orientem antea non observaveram.

Omnes compilatores oro atque rogo, ne tangant has tabulus. Se-
rum reputent isti, scientiae gravissimum detrimentum expilationibus
iiiferri, quae his diebus nelario atque indigno modo committuntur;
etenim hac re non solum tabularum editio difhcilior redditur, sed
etiam icones ad alias expressae corruptae plerumque et multis vitiis
auetae traduntur, quo magnum damnum rei anatomicae oriatur.
Qui utinam sanetum habeant, si non jus aliorvim, at scientiae cora-
modum.

Maximas gratias illi viro persolvo, qui, bene versatus in delinean-
dis rebus anatomicis, indefesso studio hgnras ad naturam probe de-
scripsit, deinde delineationes ac sculpturas in lapide fecit: Franciscum
dico Wagnerum, qui praeclarus artifex summam opem in edendis his
iiguris dexteritate ac diligentia sua mihi tulit. Etiam de Christiano
Thiese, qui tabulas exeudendas perite atque aecurate traetavit, grata
mentio iacienda mihi est.

Scripsi Heidelbergae, nonis Januarii 1834.

*) Viri illustrissimi et clarissimi Ticdemarm, Brcsclict, Kuhn, Wagnei-, Heusinger, Rctzius, Tjan-
genbeck, Krause, Roemer, Lauth, Varrentrapp, 'l'reviranus, M. J. Weber, Heinpel, J. Müller,
Wul/.cr, Mayer, Ilageubach, Huecli, Rendz.
loading ...