Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Arnold, Friedrich
Icones nervorum capitis — Zürich [u.a.], 1834

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2019#0008
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
INTRODUCTIO.

ilervi divcrsi generis in capite clistribuü sunt, cum tot et tanta Organa
huic sinL propria. Nervi cerebri, nervi cervicales quatuor superiores
et suprema pars systematis nervorum vegetativi ad hoc corporis fasti-
gium pertinent.

Caput est sedes sensorii, capitiinsunt Organa sensuum; ergo prae-
valent nervi, qui sunt systematis animalis. In capite utriusque syste-
matis ratio opposita est ordini et numero nervorum abdominis, viget
enim in visceribus vis vegetativa.

Nervi gangliorum imprimis arteriis sunt impertiti; nervi cerebrales
et spinales in musculos voluntarios organaque tactus ramos suos im-
mittunt. — Pars cephalica nervi sympathici filamenta multa carotidi-
bus, et externis et internis, atque arteriis verleb ralibus dat; plura
conjunctiones ineunt cum nervis cervicis et cerebri. Nervorum cer-
vicalium quatuor superiores in occipite et collo distribuuntur. Nervi
cerebrales cranio ac faciei organisque utroque hoc inclusis, laryngi
eL pulmonibus, oesophago et stomacho sunt destinati.

Duodecim paria nervorum cerebri exinde a Soemmerringii tem-
poribus apud nostrates numerantur. Denominationes paris primi nsque
ad par duodecimum hae sunt: nervus olfactorius, opticus, oculomo-
torius, Irochlearis, irigeminus, abducens, facialis, acusticus, glosso-
pharyngeus, pneumogastricus, accessorius Willisii, hypoglossus.

ömncs cerebri nervi apte in duas dividunlur classes, quarum una
sensuum nervös proprie dictos, altera nervös cranii intervertebrales
complcctitur. Par primum, secundum, oclavum ad illam pertinent;
haue auLem constiluunl reliqüa nervorum paria, quae, sicut nervi
spinales, cum duplici radice, et anteriore et posteriore, originem e
cerebro dueunt atque inter cranii vcrlebras egrediunlur.
Bildbeschreibung
Für diese Seite sind hier keine Informationen vorhanden.

Spalte temporär ausblenden
 
Annotationen