Arnold, Friedrich  
Icones nervorum capitis — Zürich [u.a.], 1834

Seite: 29
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1834/0036
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
— 20 —
TABULA QUINT V.

Sectio capitis perpendicularis secun.da. Pars suprema et
eervicalis nervi pneumogastriei ac glossopharyrigei, gang-
lion oticum et nasale, nervi laterales narium ae palatini
hac delineatione sinistri lateris illustrantur.

Vertebrae colli cum musculis cervicis scalpello sunt ablatae, cal-
varia ac posterius capitis segment.um serra remota, os petrosum caeli
ictu maximam partem est deeussum, canalis Fallopii, canaliculus mas-
toideus, lympani cavitas, foramcn jugulare intus sunt aperia, bulbus
venae jugularis inlernae incisus, canalis caroticus cum caroiide interna
lere prorsus sublalus, tubae Euslachianae pars cartilaginea, musculus
tensor et levator veli palatini, iornix pharyngis sunt demti, oesophagi
paries anterior a larynge est sejunctus, quo patefiant ganglion nervi
vagi et glossopbaryngei, ramus auricularis ejusque conjunctiones cum
nervo laciali atque auriculari posteriore, nervi laryngei et pharyngei
decimi paris, decursus nervi glossopharyngei, chorda tympani, interna
iacies tertii rami quinti paris et ganglion oticum. Septum narium et pala-
tum osseum sunt remota, fossa pterygopalatina et canalis pterygopa-
latinus aperti, ut ganglion nasale s. sphenopalatinum, nervi palatini,
nervi nasales anteriores et posteriores ac rami nervi olfactorii, ad
membranam pituitariam, quae concham narium superiorem mediam-
que tegit, pertinentes, illustrentur.

Ä.. Os temporum. a. Pars squamosa. b. Cellulae mastoideae. c. Par-

tis petrosae porliuncula. d. Canalis Fallopii, e. Canaliculus mas-

toideus. f. Canalis caroticus.

ß. Os sphenoidale. Maxima pars corporis ejusdem ictu decussa.

g. Sinus sphenoidalis. b. Ala magna, i. Foramen spiuosum et

k. ovale. Utrumque est apertum. 1. Foramen rotundurn. m. Fis-

sura orbitalis superior s. sphenoidalis. n. Ala parva s. processus

ensiiormis. o. Processus clinoideus anterior, p. Foramen opti-

cum. q. Processus plerygoideus, cujus lamina interna remota est.

r. Canalis pterygopalatinus. s. Canalis Vidianus.

C. Os irontis. t. Juga cerebralia. u. Impressiones digitatae. v. Pars
frontalis, w. Sinus frontalis.

D. Os bregmalis.

E. Os nasale.

F. Ossis mandibularis superioris processus alveolaris.

G. Maxiila inferior.

8
loading ...