Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 1): Icones cerebri et medullae spinalis: decem tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1838

Seite: 8
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1838bd1/0008
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
tionibus super conditionibus cerebri, quae in cerebris spiritu vini induratis instiluunlur, pro magniludine curae, quae in
illis adhibetur, proque ritu, qui in illis servalur, non diversa et disparia eruantur. Quapropter inter analomicos, ubi de
dispositione et excursu fibrarum cerebri et medullae spinalis iudicabuut, multis quidem in rebus semper aliqua erit dissensio.
Conlra longe alia est ratio earum opinionum, quae ex disquisitione cerebri recentis praebentur, quaeque ex dissectionibus
molis cerebri sani semper aequales concipiuntur. De his, quae liic oculis cernunlur, in summa dubia et contenliones esse
non possunt; hic oculi eos, qui acule et candide observant, in eam addueere debenl opinionem, ut quantum ad totam rem
pertinet, idem senliant. Eos qui velociter videiit, praesertim in parlibus subtilioribus uliqueplura momenta fugient, quam eos,
qui intentis oculis diutius illis immoranlur. Ilaque etiam inler illos auctores, qui in Iianc rem sunt inquisituri, in assumendis
parlibus, scilicetan existant, dissensiones erunt. Multos analomicos celerius et incuriosius saepe investigare sane dolendum esl.

Ul internam construclionem recenlis cerebri, quantum quidem in me esset, accuralissime explicarem, per molem cerebri
in omnes parles secliones faciebam. Illa moles linea horizontali et perpendiculari, hac scilicet linea perpendiculari cum in
longitudinem tum in lalitudinem dividebatur, el quidem in profunditatem inaequalem ab anterioribus ad posteriora, a supe-
rioribus ad inferiora vel vice versa et ab externis ad inlerna. Simul etiam ad illud intendebam, ut si fieri polerat, in singulis
figuris bini conspectus darentur, id autem sic faciebam, ut in horizontalibus et in perpendiculariter transversalibus dissectio-
nibus in uno latere situm magis superficialem, in allero profundiorem exhibendum curarem, ita ut magna varietas con-
specluum cerebri fieret, quin eo numerus quoque figurarum augeretur. Primae octo tabulae, si quidem eas cum numerosis
iconibus, quas Vicq d^Azyrius dedit, comparare placueril, monslrabunt, ritu a me observato et, ne nimia multitudo
imaginum, quibus saepe eliam impedilur, quominus iusla cognitio fiat, exisleret, delectu quodam parlium faclo maiorem
varielatem conspecluum esse dalam, quam in iltis tabulis, in quibus prae caeteris sectiones horizontales, contra paucae
tanlum perpendiculares in direclione transversali et longitudinali continentur.

(}uoniam aulem hae tabulae anatomicae non solum iis, qui harum rerum professionem faciunt, dicalae sunt, necesse
habui, eas breviler exponere et omnes illas annolatioiies omittere, quas ut facerem, observationibus meis adductus sum,
ne, si copiosior fuissem, in usu tabularum illud nasceretur incommodi, quod plurimae labulae analomicae cum expositionibus
verbosioribus afferre solent, cum nimis faligantes a prosequendis studiis analomicis detineanl. Huc et illud accedit, quod istius-
modi aiinolationes, si exposilionibus tabularum adiiciunlur, non eo, quo par est, conlexlu dari possunt, ideoque, si quid
eis est pretii, eo aliquatenus privantur. Quibus ralionibus permotus stalim eas observationes, quas in disquisitionibus
organorum et apparatuum corporis humani ad icones in labulis anatomicis exhibendas instiluere soleo, in proprio libro*)
edere, qui his veluli commentarius inserviat.

lam praebeo has tabulas de cerebro onmibus illis, qui arlem anatomicam profitentur, praebeo adolescentibus, qui in
eadem arte erudiunlur, medicis etchirurgis, simulque oro alque obsecro omnes ut persuasum sibi habeant, mihi in eligendis
et in construendis imaginibus non solum ea, quae ab arte, cui omnem meam operam impendo, praecipiuntur, sed et ea,
quae eos exspectare licet, qui adhuc huius artis tirocinium agunt adolescentes, tum denique ea quae ab illis optantur,
qui eandem in aegrotis exercent, semper anle oculos esse versata, Quodsi quid commodi anatomiae his tabulis accesserit,
si mihi contigerit, ut iis, qui in hac arle mihi socii sunt, opera mea forle probetur, si gravissima haec rerum medicarum
sludia iisdem aluntur et faciliora redduntur, si denique medici et chirurgi ab istis tabulis quasi consilium capiunt; omnia
ea quae plurima in iis edendis impendi, mihi resliluta esse existimabo.

Eadem ratione et simili modo, quo hic cerebrum et medulla spinalis repraesenlala est, reliqua quoque organa et
apparatus corporis humani in fasciculis, qui secuturi sunt, repraesentabuntur, sic ut in his tabulis non, quemadmodum in
plurimis aliis, quae nobis exstant, collatis operibus variorum anatomicorum et artificum totum aliquod in partibus suis
sibi dissimile praebeatur, sed potius opus quoddam perficiatur, cuius partes omnes pari modo iconibus, quae ut ab uno
artifice, ita secundum praeparala ab uno analomico fingebantur, expositae invenianlur. Caeterum opus susceptum sine
mora procedet et ad finem suum perducetur, si quidem fortuna amica auctorem tanlumdem adiuverit, quantum ardor et
sludium vires et animum ad arduum opus suppeditant.

Proximus fasciculus de organis sensuum, manducationis, deglutitionis et vocis iam coeptus est et hoc ipso anno in
lucem prodibit.

*) Untersuchungen und Kritiken im Gebiete der Anatomie und Physiologie.
Scripsi Turici, Idibus Martiis 1838.

Frid. Arnold.
loading ...