Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 1): Icones cerebri et medullae spinalis: decem tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1838

Seite: 14
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1838bd1/0014
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
TABULA SECUNDA.

Figura prima. a.

Facies medullae spinalis anterior ac basis encephali foeminae
annornm viginti quatuor. Praeterea exhibita sunt: vasa
harum partium sanguifera et vasa cerebri cerebellique lym-
phatica, membrana arachnoidea basin encephali vestiens,
ligamentum denticulatum.

Saccus durae matris medullae spinalis per longitudinem ab ante-
rioribus apertus huiusque membrana araclmoidea ablata est, origines
nervorum spinalium lateris dexfri resectae sunt, illae sinistri Iateris
in situ naturali conspiciuntur; ergo patent: facies medullae spinalis
anterior, eius vasa sanguifera et ligamentum denticulatum. Cerebri
autem inferiora ostendunt in parte encephali sinistra membranam
arachnoideam, tum vasa lymphatica et sanguifera cerebri et cerebelli;
in dexfra parte membranam serosam cum pia matre sustidi.

I. Nervus olfactorius. II. Nervus opticus. III. Neivus oculo-
motorius. V. Nervus trigeminus. VII. Nervus facialis. VIII. Ner-
mis auditorius. IX. Nervus glossopharyngeus. X. Nervus pneu-
mogasfricus. XIII-XX. Nervi cervicales. XXI-XXXII. Nervi
thoracici. XXXIII-XXXVII. Nervi Iumbales. XXX VIII - XLII.
Nervi sacrales. XLHI. Nervus coccygeus.

I. Radices anferiores, et 2. posteriores nervoram spinalium.
3. Ganglia spinalia. 4. Ganglion nervi sacralis quinti, intra saccum
durae matris situm. 5. Ganglion nervi coccygei.

a. Filum terminale medullae spinalis.

b. Pars spinalis durae matris, in longitudinem aperta, sic ut
inteina huius membranae facies conspicua sit. c. Ligamentuin den-
ticulatum sinistrum, maiore ex parte radicibus nervorum spinalium
anferioribus tectum. d. Ligamenlum denticulatum dextrum omnino
apparens, quia radices nervorUffl anteriores sublatae sunt. e. e. e.
Dentes huius processus durae matris. f. Dens summus, et g. imus.

h. Conus medullae spinalis. i. Intumescentia lumbalis. k. Pars
thoracica. I. Infuinescentia cervicalis.

m. MeduIIa oblongata.

n. Hemisphaeriiun cerebelli dextrum, et o. sinistram. p. Pons
Varolii.

q.q. Corpora mammillaria.

r. Infundibulum. s. Hvpophvsis sive glandula pifuitaria. t. Lobus
cerebri anterior, et u. inferior. Hemisphaerium cerebri et cerebelli
dexfrum membrana serosa et vasculosa denudafum est; in sinistro
autem encephali parte hae membranae conspiciuntur.

v. Ea membranae arachnoideae pars, quae pontem vestit. w.
Haec membrana, a ponte usque ad chiasma nervorum opticorum
expansa ideoque plures partes, scilicet pedunculos cerebri, substan-
tiam perforatam mediam, corpora mammillaria, tuber cinereum et
infundibulum, tegens. x. Lobus inferior cerebri et nervus olfacto-
rius, membrana arachnoidea obducfi. y. Lobus cerebri inferior, item
hac membrana inductus. z. Hemisphaerium cerebelli sinistrum eodem
modo tectum.

a- Vasa lymphatica inferioris superficiei Iobi cerebri anterioris
mercurio iniecta. fi. Item illa lobi cerebri inferioris, et cerebelli.
&. Retia vasorum lymphaticorum, gyros cerebri tegentia. «. Retia
vasorum Iymphaficorum in superficie Iamellarum cerebelli. t. Trunci
horum vasorum cerebri. rj. Vas Ivmphaticum magnum fossae Sylvii,
arteriam et venam comitans. Trunci vasorum Ijmphaticorum
cerebelli, sub venis sifi.

i. Vasa venosa cerebelli. x. Vasa piae matris cerebri sangui-
fera. A. Carotis interna. Dextra est pia matre et membrana

arachnoidea nudata, sinisfra his obducta. //. Arteria corporis cal-
losi. v. Arteria fossae Sylvii. g, Arteria communicans. o. Arteria
chorioidea. n. Aiteria basilaris. p. Arteria cerebri posterior. o.
Arteria cerebelli superior. t. Arteriae ad pontem pertinentes. v.
Arteria auditiva interna. <p. Arteria vertebralis dextra, et %• sini-
stra. xf). Arteriae medullae spinalis anteriores, quae coeunt et unam
arteriam medullae spinalis anteriorem w. faciunt. a. Rami spinales
arteriarum vertebralium, intercostalium et lumbalium.

Figura prima. h.

Anastomosis arteriae medullae spinalis anterioris cum arteriis
coccygeis in facie ossium coccygis posteriore.

a. Vertebrae sacralis quintae facies posterior. b. b. b. b. Ossa
coccygis. c. Pilamentum terminale medullae spinalis. d. Nervus
coccygeus dexter. e. Arteria medullae spinalis anterior. f. Arteriae
coccygeae e sacralibus lateralibus prodeuntes. h.h. Anastomoses
arteriarum coccygearum dextri et sinistri Iateris sive rete coccygis
dorsale. g. Anastomosis arteriae medullae spinalis anterioris cum
arteriis coccygeis. Simili ratione vena medullae spinalis anterior
disposita est, quae item anastomoses cum venis coccygeis init.

Figura secunda.

Medulla spinalis cum integumentis inter radices nervi cervicalis
quinti et sexti e transverso secta.

a. Substantia alba funiculi spinalis. b. Fissura Iongitudinalis.
c. Cenfrum cinereum s. commissura cinerea. d. d. Crura anteriora.
e. e. Crura posteriora. f. Pia mater. g. Pars interna membranae
arachnoideae, medullam spinalem laxe obvolvens. Pars externa
huius membranae, duram niatrem arcte vestiens. i. Dura mater.

Figura tertia.

Medulla spinalis cum integumentis in loco originis radicum nervi
cervicalis quinti transverse persecta.

a-f, ut in figura priori. g. Ligamentum denticulatum. h.h.
Radices anteriores, i. i. posteriores nervi cervicalis quinti. k. Mem-
branae arachoideae pars interna, quae in partem externam Q J tran-
sit, dum laxe anteriorem faciem radicis anterioris et faciem poste-
riorem posterioris radicis nervi spinalis vestit ac tantummodo apices
Iigamenti denticulati obducif. Maxima pars huius processus durae
matris inter radices anteriores et posteriores nervorum spinalium
ita sifa est, ut membrana serosa non tangatur.

Figura quarta.

Decussatio et commissura pyramidum fibraeque arciformes

medullae oblongatae.

a. Pons Varolii. b. b. Corpora restiformia. c. c. Olivae. d. d.
Pyramides. e. Commissura pyramidum, quae nonnunquam inveni-
tur. f. Decussatio pyramidum. g. Fibrae arciformes, quarum
nonnullae cum nervi facialis et glossopharyngei origine coniunctio-
nem ineunt. h. Fissura longitudinalis medullae oblongatae.

1. Nervi accessorii singula radicula. 2. Nervus pneumogastri-
cus. 3. Nervus glossopharyngeus. 4. Nervus auditorius. 5. Ner-
vus facialis. 6. Huius portio minor s. intermedia.
loading ...