Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 1): Icones cerebri et medullae spinalis: decem tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1838

Seite: 23
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1838bd1/0023
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
23

TABULA NONA.

Flgura prima.

Fasciculi medullae spinalis et oblongutae a facie anteriore expositi.

Medulla spinalis per medium est diffissa, dextra pars a sinistra
separata; in illa singuli fasciculi in longitudinem medullae spinalis
usque ad partem Iumbalem disiuncti sunt, sic ut recta et continens
via fasciculorum per longitudinem medullae spinalis, horum decus-
satio et discessio in principio medullae oblongatae pateant.

a. MeduIIae spinalis fasciculus anterior dexter, b. anterior sini-
ster, c. lateralis dexter, d. lateralis sinister, e. posterior dexter,
f. posterior sinister.

g. Fibrae decussatae pyramidum, e fasciculo Iaterali prodeuntes.
h.h. Pyramides. i. F'asciculus olivaris, fasciculo anteriori medullae
spinalis continuus. k. k. Olivae. /. /. Corpora restifonnia. m. Pontis
stratum superficiale dextri Iateris, partim ablatum, quo progressus
fasciculi pyramidalis Qm) conspicuus sit. In sinistro latere et stratum
fibrarum transversarum profundum resectum est, ut via fasciculi
olivaris perspiciatur.

Figura secunda.

Ltamellulae fasciculorum medullae spinalis.

Lamellulae, e quibus substantia alba composita est, caute et
diligenter evolutae sunt.

a. Margo internus s. centralis acutus; 6. margo externus s. pe-
riphericus obtusus lamellarum.

Figura tertia.

Fibrae singulam lamellulam componentes.

Lamellae, e quibus fasciculi constant, in fibras tenues dissolvi
possunt.

Figura quarta.

Fibrae ad decussim se intersecantes et stratum horizontale medul-
lae oblongatae dextri lateris a facie interna.

Medullam oblongatam ac pontem Varolii per medium divisi, sic
ut deCussatio fibrarum, quae a dextra columna medullae oblongatae
in sinistram, et a sinistra in dextram transeunt, praeterea fibi ae
horizontales in pariete fissurae longitudinalis, partim striis medul-
lanbus sinus rhomboidalis continuae, conspici possint.

a. Medulla oblongafa. b.b.b. Fasciculi tres utriusque lateris
medullae oblongatae, ad obliquos anguios se secantes, per medium
dissecti. c. Centrum cinereum medullae oblongatae. d. Sinus
rhomboidalis. e. Stratum horizontale. f. Stria medullaris, conti-
nua fibris nonnullis huius strati.

g. Pous. h. Fibrae aliquot longitudinales pontis.

i. Pedunculus cerebri.

Figura quinta.

Dispositio fasciculorum medullae oblongatae, distributio fibrarum
pedunculi cerebelli eiusque cruris ad cerebrum, via fasciculi
olivaris a latere sinistro exhibitae sunt, in dextraparte cursus
pyramidis repraesentatus est.

Crus pontis sinistrum est ablatum, pyramis sinistra resecta
eiusque pars posterior reclinata, via fasciculi olivaris et pyraraidis
scalpello aperta.

a. MeduIIa oblongata. b. Pjramis sinistra reflexa. c. Fasci-
culus olivaris sinister. d. Nucleus liuius funiculi. e. Corpus resti-
forme sinistrum. f. Pedunculus cerebelli. g. Distributio fibrarum,
lamellas componentium, in hemisphaerium sinistrum. h. Fibrae arboris
medullaris nonnullorum lobulorum. i. Crus sinistrum cerebelli ad
cerebrum a facie laterali. k. Huius fibrarum distributio ad faciem
hemisphaerii sinistri inferiorem. I. Cursus eiusdem cruris sub cor-
poribus quadrigeminis.

m. Fibrae horizontales. n. Pyramis dextra. o. Huius via inter stra-
tum fibrarum pontis transversarum superficiale p. et profundum ( q~).

r. Cursus fasciculi olivaris super stratum profundum. s. Huius
pars posterior, laqueus vocata. t. Pars anterior, ad pedunculum
cerebri u. procedens, eiusque tegmentum una cum crure cerebelli
et fasciculo terete constituens.

v. Corpus mammillare.

w. Corpus quadrigeminum posterius sinistri Iateris. x. Bracbium
posterius eiusdem lateris, in tegmentum pedunculi cerebri abiens.
y. Coipus quadrigeminum anterius.

Figura sexta.

Distributio fibrarum cruris pontis superficialium in hemisphaerium
sinistrum a facie laterali oculis proposita.

IHaspartes, quae viam cruris cerebelli ad pontem tegunt, abstuli,
quo expansio fibrarum superficialium conspicua sit. Praeterea hic
patent: laqueus ad corpora quadrigemina, crus cerebelli ad cere-
brum et fasciculus, qui saepius principium pedunculi cerebri cingit.
Comparatur fig. 5. huius tabulae.

a. Medulla oblongata. b. Pyramis sinistra. c. Oliva. d. Corpus
restiforme.

e. Pontis Varolii facies lateralis sinistra. /". Crus s. brachium
pontis sinistrum. g. Huius fibrae, lamellas componentes et se distri-
buentes in lobos hemisphaerii sinistri. h. Crus cerebelli ad cere-
bruin sinistruin. i. Pedunculus cerebri. k. F^asciculus fibraruin,
e fasciculo olivari prodeuntiuin (comp. fig. 5- t.J et principium pe-
dunculi cerebri cingentium. I. Corpora quadrigeniina. m. Bra-
chium posterius. n. Laqueus.

1. Nervus trigeminus.

Figura septima.

Cnrsus fasciculi pyramidalis ab ima medulla oblongata usque ad
pedunculum cerebri, dispositio fibrarum pontis transversarum
superficialium et profundarum a facie cerebelli inferiore.

■ Pars ima pyramidis et fasciculi olivaris dextri lateris resecta
est, quo fibrarum decussatarum pyramidis sinistrae origo perspicua
sit; brachium pontis sinistrum usque ad stratum fibrarum transver-
sarum profundum ablatum est, sic ut in dextro cerebelli hemisphaerio
distributio fibrarum pontis superficialium, in sinistro autem expansio
fibrarum profundarum pateant.

a. F^ibrae primitivae, et b. decussatae fasciculi pyramidalis.
c. Pyramis sinisti a. d. Pyramis dextra, cuius pars ima abscissa
est. e. F^asciculus olivaris, item sectus. f. Oliva dextra. g. F"asci-
culus olivaris sinister. h. Oliva sinistra. i. Corpus restiforme
sinistrum.

k. Pedunculus cerebelli sinister; /. dexter. m. Stratum fibra-
rum pontis transversarum superficiale. n. Crus pontis, cuius fibrae
partiin decussantur, quare plures lacunae cernuntur, per quas fibrae
loading ...