Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 1): Icones cerebri et medullae spinalis: decem tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1838

Seite: 24
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1838bd1/0024
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
24

profundiores in superficiem contendunt. o. Lamellulae, e fibris
brachii pontis compositae.

p. Via fasciculi pyramidalis inter stratum fibrarum transversarum
superficiale et profundum. q. Portiuncula huius fasciculi, inter
fibras transversas superficiales percurrens. r. Stratum illarum
fibrarum profundum. s. Harum expansio in hemisphaerio cerebelli
sinistro. t. Fibrae arcuatae, Iamellas et lobos coniungentes.

Figura octava.

Fasciculi medullae oblongatae posteriores, dispositio fibrarum
colUculorum cerebri, decussatio fibrarum coronae radiatae
et corporis callosi.

Cerebelli corpus et magnam hemisphaeriorum cerebri partem
abstuli; ad sinistram fasciculum gracilem et cuneatum, deinde corpora
quadrigemina et commissuram posteriorem, tum partem superiorem
colliculi nervi optici et corporis striati amovi; ad dextram hae partes
in situ naturali relictae earumque fibrae superficiales evolutae sunt;
denique decussationem fibrarum commissurae maximae et coronae
radiatae in conspectu posui.

a. Medulla oblongata. b. Fasciculus gracilis dexter. c. Huius
clava. d. Fasciculus cuneatus dexter. e. Fasciculus Iateralis dexter,

/. sinister. g. Fasciculus teres, cuius via ad sinistram aperta est,
quoniam fasciculos, qui eam tegunt, sustuli.

h. Sinus rhomboidalis. i. Fovea posterior, in qua ala cinerea, quae
hic remota est, sedet. k. Fovea anterior substantiam ferrugineam,
item ablatam, recipiens. /. Pedunculus cerebelli dexter; peduncu-
lus sinister sublatus est. m. Crus cerebelli ad pontem. n. Crus
cerebelli ad cerebrum, se coniungens cum fasciculo terete.

o. Laqueus sinister dissectus. p. Laqueus dexter. q. Corpora
quadrigemina dextra. r. Brachium posterius dextri lateris. s. Com-
missurae posterioris dimidium dextrum. Fibrae harum partium in
partem colliculi nervi optici posteriorem abeunt.

t. Pedunculus cerebri. u, Huius tegmentum. v. Colliculus jnervi
optici dexter. w. Stratum zonale, cuius fibrae in colliculum striatum
transeunt. x. Stratum fibrarum colliculi nervi optici sinistri pro-
fundarum, quae fibris tegmenti cruris cerebri continuae sunt.

y. Stratum fibrarum colliculi striati superficiale ad dextram, et
z. profundum ad sinistram.

a. Pes coronae radiatae. (3. Decussatio fibrarum huius partis
et corporis callosi.

y. Genu corporis callosi. &. Apex genu.

e.s. Columnae fornicis persectae.

C. Ventriculi tertii facies inferior.

rj. Lobus cerebri anterior, posterior.

TABULA DECIMA.

Figura prima.

Peduncnlus cerebri, pes et posterior pars coronae radiatae, distri-
bntio fibrarum splenii corporis callosi commissuraeque anterio-
ris, fasciculus unciformis a facie cerebri inferiore.

Dispositio fibrarum partium nominatarum in hemisphaerio cerebri
sinistro patefacta atque exhibita est.

A. Lobus cerebri anterior, B. inferior, C. posterior. G. Gyri
fornicati pars posterior persecta.

a. Pedunculus cerebri. b. Eius basis. c. Pars posterior s.
tegmentum pedunculi. d. Substantia nigra inter utramque partem.
e. Nervus opticus, qui partim ex integumento pedunculi originem
suam ducit. f. Pes s. pars inferior anterior coronae radiatae. g.
Pars media basis coronae radiatae, cuius fibrae commissura maxima
decussantur. h. Pars posterior coronae radiatae, quae fibras suas
ad lobum posteriorem et inferiorem mittit. i. Fibrae, quae oblique
inter fibras splenii corporis callosi, his decussatae, feruntur. k.
Fibrae quae sine decussatione, faciem tapeti superiorem solum
tangentes, in lobum posteriorem abeunt. I. Fibrae coronae radiatae
fasciculum longitudinalem, qui ad lobum posteriorem et inferiorem
contendit, comBonentes. m. Fibrae coronae radiatae, quae ad lobi
inferioris apicem pertinent.

n. Splenium corporis callosi. o. Fasciola cinerea gyri fornicati.
p. Fasciculus dissectus illarum fibrarum, quae sub fovea digitata in
lobo posteriore et inferiore disperguntur. Comp. fig. 4. m. huius tabu-
lae. q. Fibrae splenii corporis callosi, quibus forcipis noinen a
Reilio impositum est. r. Stratum fibrarum, a Reilio tapetum voca-
tum. .v. Decussatio fibrarum splenii corporis callosi et coronae radiatae.
t. Corporis commissurae maximae facies inferior. u. Decussatio fibra-
rum corporis commissurae maximae et partis mediae coronae radiatae.

v. Commissura anterior, pedem coronae radiatae perforans tw.J
x. Eius distributio in Iobum inferiorem.

y.Fasciculusunciformis,Iobum inferiorem cumanteriore coniungens.
z. z. Fibrae arcuatae, Iaminas componentes, quibus gyri coniunguntur.

Figura secunda.

Dispositio fibrarum corporis callosi earumque ratio ad fibras
coronae radiatae a facie hemisphaerii sinistri inferiore
patefactae.

Pedunculum et nucleos cerebri removi et fibras illarum partium
exploravi ac persequutus sum, quo mutua decussatio coronae ra-
diatae commissuraeque maximae conspicua sit.

A. Lobus cerebri anterior, B. inferior, C. posterior. D. Gyri
fornicati pars antica transverse secta. E. Huius pars postica.

a. Basis coronae radiatae, auriculae formam ducens. b. Pars
anterior, c. media, d. posterior basis coronae radiatae. e. Decus-
satio fibrarum huius partis et splenii corporis callosi. /. Fibrae,
quae iuxta et supra tapetum proprium stratum faciunt et in lobum
posteriorem disperguntur. g. Fasciculus fibrarum longitudinalium,
e parte ima coronae radiatae abeuntium. Comp. fig. I. I.

h. Splenium corporis callosi. i. Fasciola cinerea, splenium
cingens. k. Fasciculus fibrarum splenii inferior sectus, quae sub
fovea digitata et cornu descendente dissipantur. /. Fasciculus
superior fibrarum splenii, quae in pariete horum cornuum superiore
et exteriore sitae sunt. m. Forceps. Comp. fig. 1. q. n. Tapetum
fig. i. r. o. Facies inferior corporis commissurae maximae. p.
Huius fibrae, quae ad decussim inter fibras coronae radiatae feruntur
et coeuntes capsulam nuclei lentiformis conficiunt. Vide fig. 3. ^
quae hanc capsulam a latere externo ostendit. q. Genu corporis
callosi. r. Distributio fibrarum genu in lobum anteriorem, cui for-
cipis anterioris s. minoris nomen imposui.

*. Fibrae fasciculi unciformis profundioris. t. Fibrae arcuatae,
gjros singulos coniungentes.
loading ...