Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 1): Icones cerebri et medullae spinalis: decem tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1838

Seite: 25
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1838bd1/0025
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
25

Figura tertia.

Capsula nuclei lenticularis, fasciculus arcuatus, basis coronae
radiatae, fasciculus unciformis ab externo hemisphaerii sini-
stri latere exhibiti.

Operculum lobi superioris omnesque partes, quae fossae Sylvii
circumiacent, abstuli, ac deinde diversas huius loci fibras exposui.

A.Lobus cerebri anterior, B. superior, C. inferior, D. posterior.

a. Basis coronae radiatae, inter capsulam nuclei lenticularis et
fasciculum arcuatum in forma auriculae apparens, quam illa ante
decussationem eodem modo ostendit. Comp. fig. 2. a-d. b. Pars
anterior, c. media, d. posterior basis coronae radiatae. e. Conspi-
cua decussatio fibrarum coronae radiatae et corporis callosi. f.
Fibrae coronae radiatae dissectae.

g. Fibrae corporis callosi et coronae radiatae ascendentes. h.
Fibrae genu corporis callosi, in lobum anteriorem contendentes.
L Fibrae corporis commissurae maximae, quae post decussationem
descendunt, a fronte et a tergo coeunt et capsulam nuclei lenticu-
laris efficiunt. k. Fasciculus arcuatus, qui originem suam a cor-
pore commissurae maximae ducit, posteriorem basis coronae ra-
diatae partem cingit et fibras suas ad lobum inferiorem et poste-
riorem mittit.

/. Fasciculus unciformis. m. Fibrae arcuatae, gyros coniungentes.

Figura quarta.

Distributio fibrarum pedunculi cerebri corporisque callosi ab
interno hemisphaerii sinistri latere exposita.

Partem fornicis periphericam abstuli, nucleum caudatum et colli-
culum nervi optici removi, fibras pedunculi cerebri et commissurae
maximae persequutus sum.

A. Lobi anterioris facies inferior. i. Nervus olfactorius. B. Lobus
superior. C. Lobi inferioris prorninentia. D. Lobus posterior.

a. Pedunculus cerebri. b. Huius basis, c. tegmentum. d. Sub-
stantia nigra.

e. Basis coronae radiatae, cuius fibrae inter fibras corporis cal-
losi ad decussim penetrant. f Fasciculus longitudinalis, qui e parte
inferiore coronae radiatae oritur (comp. fig. 1. et ad lobum
posteriorem abit.

g. Splenium commissurae maximae. h. Eius corpus et i. genu.
k. Fibrae genu corporis callosi ad lobum anteriorem. I. Fibrae
corporis commissurae maximae superne tendentes. m. Fibrae sple-
nii in lobum posteriorem se distribuentes. n. Fibrae huius partis,
quae in pariete cornu descendentis inferiore sitae sunt et, se coniun-
gentescum crure fornicis, alveum conficiunt. o. Alveus, qui fascia
dentata, hic remota, impletus est.

p. Crus fornicis. q. Uncus gyri fornicati. r. Substantia alba
reticularis.

*. Fibrae arcuatae, ad massam explementi pertinentes.

Figura quinta.

Pars fornicis peripherica cum decursu fomicis interni in hemi-

sphaerio sinistro exhibita.

Tractum fornicis externi s. peripherici corpus callosum cingentis
denudavi, deinde maximam colliculi nervi optici partein resecui, tum
radicem descendentem et ascendentem corporis mammillaris et
cunctam fornicis interni viam usque ad uncum gyri fornicati exposui.

A. Lobus cerebri anterior. B. Facies interna lobi superioris,
et C. posterioris. D. Prominentia lobi inferioris. 1. Nervus olfactorius.

a. Splenium, ft.corpus, c. genu commissurae maximae. d. Apex
genu.

e. Commissura anterior.

f. Radix descendens corporis mammillaris C#0 h. Eius radix
ascendens. i. Stria medullaris colliculi nervi optici. k. Columna
fornicis anterior. I. Septum lucidum. m. Corpus fornicis. n. Eius
crus, unco gyri fornicati C#0 continuum.

p. Principium gyri fornicati, sub genu corporis callosi situm.
Fibrae huius partis in faciem internam lobi anterioris distribuuntur
et coniunctionem cum septo atque origine nervi olfactorii ineunt.
q. Pars media fornicis externi, supra corpus callosum decurrens
fibrasque suas ad gyrum fornicatum mittens. r. Distributio fibra-
rum fornicis externi in partem superiorem et posteriorem gyri
fornicati. Pars fornicis externi posterior, quae splenium com-
missurae maximae cingit, fibras ad lobum posteriorem mittit, et
deinde ad alveum Cfig- 4. ©.) abit. t. Fasciola dentata, qua
alveus maxima ex parte impletur. u. Fibrae corporis callosi, quae
in fig. 4. n. conspicuae sunt.

7
loading ...