Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 2): Icones organorum sensuum: undecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1839

Seite: 8
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1839bd2/0008
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
Gralo animo hoc loco lestari debeo, quod vir clarissimus Dr. Hodes, qui munere prosectoris in theatro anatomico
Turicensi fungitur, pro sua humanitate id officii mihi praestiterit, ut iniecliones in vasis sanguiferis faciendas susciperet.
Idem iniectionibus, quas fecil et arleriarum el venarum oculi, auris, narium, linguae et cutis in opusculo meo magno
miiii adiumenlo fuit. Quapropter pro magno labore meritam debitanique gratiam hic palam ei persolvere mihi volupe est.

Pari modo meum esse arbitror eas parles praedicare, quas Franciscus Wagnerus, artifex meus anatomiae studiosis-
simus, in elucubrando hoc fasciculo egit. Is ut organorum sensuum perspicuam imaginem sibi effingeret eandemque aliis
redderet, nec tempori nec operae parcendum esse existimavit. Genuino anatomiae studio agitatus semper in eo dcsudabat,
ut in praeparatis, quae sibi a me praeponerentur, veram partium naturam perscruiaretur easque quam accuralissime
delinearet. Imo, ut equidem existimo, eidem contigit, ut, ne in errores abducerelur, viam per labyrinthum auris carperet
eumque lineamentis praestantissimis oculis subiiceret. Ut vero recte vereque conciperet, quae esset nonnullarum partium
auris forma alque dispositio, id quod illis lantum contingere constat , qui ipsi pracparationes instiluunt, aliquoties ipse
scalprum in manus sumpsit, qua ratione sola perfectissimam imaginem dissectae cochleae (tab. VII fig. 8) effingere potuit.
Eorum tantum, qui omnia sibi potius quam aliis attribuere volunt, esse solet bonorum ac peritorum arlificum opera
minoris aestimare. Tales viros quasi dextrae loco habere ac colere debemus. Quodsi iis, quam pro tempore contrito
dedimus, mercedula iam satisfactum esse putaremus, profecto sordide faceremus. Namque ars eorum aeque ac contentio
virium corporis, inprimis oculorum, non auro remuneranda est. Itaque magnam inde percipio voluptatem quod mihi licet in
conspectu omnium artificis mei praeslantiam celebrare eique gratiam, quam debeo maximam, candide referre.

Quod hic fasciculus aliquot mensibus serius, ac promiseram, in lucem prodieril, facile excusabunt ii, qui quantae
difficullates in eo superandae essent, mites perpenderinl. Pergam sine ulla mora caeteros fasciculos excudere.

Scripsi Turici Nonis Maiis M. DCCC XXXIX.

Frid. Arnold.
loading ...