Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 2): Icones organorum sensuum: undecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1839

Seite: 18
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1839bd2/0018
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
18

h. Ligamentum palpebrale, internum nominatum. i. Ligamen-
(um sic dictum palpebrale externum.

k. Palpebra superior. Palpebra inferior. m. Caruncula la-
crimalis. n. Plica semilunaris.

0. Coniunctiva bulbi. p. Cornea, per quam iris conspicua est.

1. Arteria infraorbitalis.

2. Arteria transversa faciei. 3. Anastomosis harum arteriarum.

4. Arteria femporalis superficialis anterior.

5. Arteria supraorbitaria, quae coniunctionem cum arteria tem-
porali init.

6. Arteria ophthalmica, e qua originem ducunt: 7. arteria dor-
salis narium, 8. arteria frontalis, et 9. arteria palpebralis, quae
in arteriam palpebralem superiorem (10) et inferiorem (11) divi-
ditur. 12. Anastomosis arteriae palpebralis superioris cum arteria
temporali. 13. Coniunctio arteriae palpebralis inferioris cum ra-
mulis arteriae transversae faciei et arteria lacrimali.

14. Arcus palpebralis superior, et 15. inferior.

16. Arteriae coniunctivae scleroticae. 17. Circulus arteriosus
horum vasorum in ambitu corneae. Ex hoc circulo vasa minima
ad marginem coniunctivae corneae tendunt.

Hac in figura tres circuli arteriosi, circulus orbitalis, deinde
palpebralis et tum circulus circa corneam, perspicui sunt.

Figura nona.

Glandulae sebaceae palpebrarum s. Meibomianae iuvenis a parte

interna spectatae.

a. Coniunctiva. b. Palpebra superior, et c. inferior, coniun-
ctiva obductae. d. Margo palpebrarum liber. e. Cilia.

f. Oscula glandularum sebacearum. g. Glandulae sebaceae s.
Meibomianae palpebrae superioris, quae directionem et longitu-
dinem diversam ostendunt. Nonnullae in fine arcus minores et
maiores possident. h. Glandulae sebaceae palpebrae inferioris,
item diverso modo dispositae.

i. Papilla lacrimalis superior, et k. inferior. 1. 1. Puncta Ia-
crimalia.

Figura decima.

Quatuor glandnlae sebaceae palpebrae inferioris eiusdem iuvenis.
Magnitudo sexies aucta est.

a. Vesiculae s. acini, e quibus quaeque glandula sebacea com-
posita est.

b. Ductus communis, in quem acini vesiculosi inseruntur.
c. c. Oscula ductuum.

Figura undecima.

Singula glandula sebacea sine palpebra inferiori delineata.
Figura decies circiter adaucta est.

a. et b. ut in priori figura.

Figura duodecima.

Tarsus palpebrae superioris ad horizontem dissectus, quo situs
glandularum in massa cartilaginis pateat.
Magnitudo duplo maior.

a. Facies tarsi anterior s. convexa. b. Facies ejus posterior.
c.c.c. Acini glandularum, partim dissecti. d. Lumen ductus ex-
cretorii.

Figura decima tertia.

Coniunctiva palpebrarum oculi sinistri.
a. Mnsculi orbicularis palpebrarum facies interna.

b. Membrana coniunctiva, quae internam palpebrarum super-
ficiem obducit.

c. Ostiola ductuum lacrimas excernentium.

d. Corpus papillare coniunctivae palpebrarum.

e. Oscula glandularum Meibomianarum. f. Papilla Iacrimalis
superior, g. inferior. h. h. Puncta lacrimalia. i. Caruncula la-
crimalis.

Figura decima quarta.

Corpns papillare coniunctivae palpebralis.

Particula coniunctivae diametro vicies amplificata est.

Papillae coniunctivae in facie tarsi posteriore (a. a.) irregula-
riter dispositae, prope marginem tarsi convexam (6.) undulate
collocatae sunt.

Figura decima quinta.

Coniunctiva ad perpendiculum dissecta et lente vitrea adaucta.

a. Cilia nonnulla. b. Facies coniunctivae interna.

c. Papillae dissectae. d. Papillae integrae. e. Massa con-
iunctivae.

Figura decima sexta.

Arteriae coniunctivae palpebrarum infantis neonati, arte re-
pletae, a parte interna exhibitae.

Haec figura paululum amplificata est.

a. Musculus orbicularis palpebraram. b. b. Papillae Iacrima-
les. c. Coniunctiva palpebralis.

d. d. d. d. Arferiarum coniunctivae ramuli maiores, qui ad mar-
ginem palpebrarum tendunt et surculos mittunt. e. e. Retia arte-
riarum coniunctivae.

Figura decima septima.

Arteriae coniunctivae palpebrarum infantis neonati adauctae.
a. Arteriae maiores. b. Arteriae minimae.

Figura duodevicesima.

Caruncula lacrimalis et plica semilunaris oculi sinistri hominis

adulti.

Commissuram palpebrarum externam divisi palpebrasque ex-
planavi, ut situs carunculae lacrimalis et plicae semilunaris con-
spicuus sit.

a. Palpebra superior. b. Eius cilia. c. Orificia glandularum
sebacearum. d. Tarsus superior, coniunctiva vestitus. e. Margo
tarsi superior s. convexus. f. Margo inferior s. rectus.

g. Palpebra inferior. h. Eius cilia. i. Orificia glandularum
sebacearum. k. Tarsus inferior, item coniunctiva obtectus. I.
Margo inferior s. convexus, m. margo superior s. rectus tarsi
inferioris.

n. Plica semilunaris. o. Caruncula Iacrimalis.
p. Papilla lacrimalis superior, et q. inferior. r. r. Puncta
lacrimalia.

Figura undevicesima.

Glandulae lacrimales oculi sinistri a fronte exhibitae.

a. Bulbus oculi. b. Coniunctiva bulbi, quae anticam scleroti-
cae partem et corneam obducit.

c. Glandula Iacrimalis superior, d. inferior.
loading ...