Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 2): Icones organorum sensuum: undecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1839

Seite: 19
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1839bd2/0019
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
Figura vicesima.

Glandulae lacrimales oculi sinistri a latere delineatae.

a. Bulbi pars anterior. b. Sclerotica, c. Cornea, membrana
coniunctiva vestitae.

d. Glandula lacrimalis superior, e. inferior.

Figura vicesima prima.

Glandulae lacrimales a superioribus descriptae.

Glandulam lacrimalem superiorem sustuli et ab inferiori sepa-
ravi, quo dispositio glandulae inferioris seu glandularum congre-
gatarum Monroi pateat.

a. Glandula Iacrimalis superior. b. Eiusdem lobuli.

c. Glandula lacrimalis inferior. d. Huius Iobuli, quorum non-
nulli (e. e.) ab aliis separati existunt.

Figura vicesima secunda.

Canaliculi lacrimales et saccus lacrimalis oculi sinistri in situ

naturali exhibiti.

Commissuram palpebrarum internam et Iigamentum palpebrale
resecui, ut situs et dispositio canalium lacrimalium conspiciantur.

a. Palpebra superior, b. inferior. c. Plica semilunaris. d. Ca-
runcula lacrimalis. e. Papilla lacrimalis superior, f. inferior.

g. Canaliculus lacrimalis superior. h. Eius sacculus caecus.

i. Canaliculus lacrimalis inferior. k. Sacculus caecus huius
ductus.

I. Anastomosis utriusque canaliculi.

m. Saccus Iacrimalis. n. Pars caeca sacci. o. Ductus nasalis.

Figura vicesima tertia.

Canaliculi lacrimales, saccus lacrimalis et ductus nasalis aperti.

a. Canaliculus lacrimalis superior, b. inferior. c. Canalis com-
munis. d. Exitus eius in saccum lacrimalem (V). f. Plicae mem-
branae mucosae sacci lacrimalis. g. Ductus nasalis. h. Plica
semilunaris osculi nasalis. i. Particula membranae narium mucosae.

Figura vicesima quarta.

Facies interna membranae mucosae sacci lacrimalis, bis

amplificata.

a. Plica membranae mucosae maior, b. b. Plicae minores.
c. Cryptae mucosae.

TABULA SECUNDA.

Figura prima.

Bulbus oculi sinistri integer a fronte descriptus.
a. Scleroticae pars antica. b. Cornea. c. Pupilla.

Figura secunda.

Bulbus oculi sinistri dissectus et evolutus, a fronte exhibitus.
Figurae magnitudo naturalem 2*/2 superat.

a. Scleroticae pars posterior. b. Scleroticae pars anterior. c. Si-
nus circularis iridis s. Hovii. d. Corneae facies posterior s. concava.

e. Membranae arachnoideae lamina externa s. fusca. f. Mem-
branae arachnoideae Iamina interna s. suprachorioidea. g. Mem-
branae humoris aquei pars antica, quae corneam vestit, h. pars
posterior, iridem obducens.

*• Chorioideae facies externa. k. Ligamentum ciliare. Pro-
cessus ciliares, a facie anteriore visi. m. Chorioideae facies in-
terna. w. Corporis ciliaris pars non fimbriata. o. Huius membra-
nae pars fimbriata. p. Processus ciliares a facie posteriore spec-
tati. q. Iridis fades allterior. r. Facies posterior iridis reflexae.

s. Retinae facies externa, et t. interna. u. Lamina ciliaris
retinae. v. ]vjarg0 unduiato-dentatus. w. Apices plicarum retinae.

x. Membrana hyaloidea. y. Lamina ciliaris s. zonula Zinnii.
z. Margo undulato - dentatus. a. Apices plicarum zonulae Zinnii.
Lentis facies anterior.

Figura tertia.

Bulbus oculi sinistri integer a superioribus delineatus.

a. Nervus opticus. b. Sclerotica. c. Protuberantia scleroti-
calis. d. Cornea. e. Iris. ^ Pupilla>

^igura quarta.

Bulbus oculi sinistri ad horizontem dissectus.
Amplificatio eadem est ut in fig. secunda.

a. Nervus opticus. b. Papilla nervi optici. c. Vagina nervi
optici. d. Sclerotica. e. Cornea. f. Canalis Hovii.

g. Arachnoideae lainina externa, h. interna. i. Pars anterior,
k. posterior membranae humoris aquei.

/. Chorioidea. m. Ligamentum ciliare. n. Processus ciliares.
o. Iris. p. Pupilla.

q. Retina. r. Lamina ciliaris retinae. *. Apices plicarum retinae.

t. Membrana hyaloidea. u. Eius pars ciliaris s. zonula Zinnii.
v. Margo undulato - dentatus. w. Apices plicarum zonulae. x.
Coniunctio zonulae cum capsula lentis. y. Canalis Petiti. z. Pa-
ries posterior huius canalis.
a. Capsula Ientis. Lens.

Figura quinta.

Bulbus oculi sinistri integer a latere delineatus.

a. Nervus opticus. b. Sclerotica. c. Cornea. d. Iris. e. Pupilla.

Figura sexta.

Vasa coniunctivae bulbi sanguifera.

a. Coniunctiva bulbi. b. Vasa sanguifera coniunctivae, quo-
rum ramuli minimi supra marginem corneae (c) currunt et in
coniunctivam, quae hanc obducit, distribuuntur. d. Pupilla.

Figura septima.

Vasa lymphatica coniunctivae bulbi, mercurio impleta.

a. Coniunctiva bulbi. b. Vasorum lymphaticorum retia. c. Vasa
lymphatica minima prope marginem corneae. d. d- Trunci lym-
phatici, qui ad ambitum bulbi tendunt.

Figura octava.

Arteriae scleroticae a latere exhibitae.

a. Cornea, per quam iris adparet. c. Sclerotica. d. Ner-
vus opticus.

e. Trunculus arteriarum ciliarium posteriorum CConf. t. IV.
fig. 4.}. f. f. Singulae arteriae ciliares. g. Introitus ho-
loading ...