Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 2): Icones organorum sensuum: undecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1839

Seite: 22
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1839bd2/0022
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
22

Figura duodecima.

Vasa corporis vitrei et parietis capmlae leutis anterioris e foetu
quatuor mensium, a fronte delitieata.
Figura quater et vicies diainetro adaucta est.

a. Ramuli maiores, b. minores vasorum corporis vitrei. c. Rete
vasorum in superficie zonulae Zinnii conspicuum. d. Canalis circularis
vasorum capsulae lentis. e. Vasa ex hoc canale ad capsulam Ientis an-
teriorem prodeuntia. f. Vasa parietis capsulae posterioris, quae
ad anteriorem parietem tendunt. g. Anastomoses vasorum. h.
Rete centrale vasorum capsularium.

(Conf. haec figura cum figura 20, tabulae secundae.)

Figura decima tertia.

Vasa corporis vitrei ex eodem foetu, a latere descripta.
Augmentatio ut in priori figura.

a. Lens. b. Corpus vitreum. c. Trunculus vasorum corporis
vitrei. d. Ramuli maiores. e. Eorum coniuncfiones. f. Ramuli
minores. g. Rete vasorum in superficie zonulae Zinnii apparens.
h. Circulus vasoruin capsulae lentis.

Figura decima quarta.

Ijens infantilis a latere exhibita.

a. Facies anterior, b. posterior.

Figura decima quinta.

Ldens viri adulti a latere delineata.

a. Facies anterior, b. posterior.

Figura decima sexta.

Isens senilis a latere visa.

a. Facies anterior, b. posterior.

Haec et priores figurac discrimen segmenti anterioris et poste-
rioris lentis secundum aetates ostendunt.

Figura decima septima.

Arcus fibrarum faciei lentis anterioris ex oculo infantis neonati.

Lens sexies adaucta.

Quatuor fibrarum arcus s. vortices hac in lente perspiciuntur,
quorum duo maiores primitivi et duo minores secundarii, e tertio
vortice primitivo orti, conspiciuntur; etenim facies lentis anterior in
foetu nec non raro in infanfe recens nato tantum tres fibrarum vor-
tices ostendit, sic ut facies posterior lentis quatuor vortices seu ar-
cus fibrarum possideat (Conf. fig. 20). Centrum lentis infantilis
massam non fibratam cum tribus cornibus primitivis in superficie
anteriore, et quatuor in facie posteriore praebet. Hac in icone duo
cornua, ex uno cornu primitivo orta, accessoria sunt, sic ut duo
vortices secundarii existant.

Figura duodevicesima.

Arcm fibrarum faciei anterioris lentis hominis adulti.

Figura 41/2 partibus amplificata.

Haec Iens hominis adulti, ut plerumque fit, novem vortices et
totidem cornua, a primitivis orta, in facie anteriori praebef.

Figura undevicesima.

Arcus fibrarum faciei posterioris eiusdem lentis.
Augmentatio ut in figura priori.

Ouodecim vortices et cornua in facie posteriori lentis hominis
aduhi plerumque conspiciuntur.

Figura vicesima.

Fibrae lentis infantilis earumque arcus a latere exhibiti.
Lens ut in figura XVII. amplificata est.

a. P^acies anterior, b. posterior.

Hac icone mutua ratio fibrarum et arcuum utriusque faciei len-
tis illustratur. Facies anterior tres et posterior quatuor arcus seu
vortices fibrarum et totidem cornua possident.

Figura vicesima prima.

Arteriae posterioris capsulae lentis foetus sex mensium, novies

adauctae.

a. Trunculus arteriae capsulae lentis posterioris, qui per me-
dium humorem vitreum ad capsulam usque Ientis posteriorem de-
currit, ubi ramulos stellatos quaquaversum mittit. b. Ramuli ma-
iores, c. minores, d. minimi, qui ad ambitum capsulae lentis tendunt,
et ad faciem eius anteriorem spectant (Conf. fig. 12 f., fig. 22 h.).

Figura vicesima secunda.

Arteria capsularis foetus sex mensium, per canalem hyaloideum
decurrens et capsulae lentis ramulos mittens, a latere exhibita.
Figura magnitudinem naturalem 4y2 partibus superat.

a. Membranae chorioideae pars anterior seu corpus ciliare re-
flexum. b. Processus ciliares. c. Facies iridis posterior. d. Lens.
e. Corpus vitreum. f. Arteria centralis per medium corpus vitreum
seu canalem hyaloideum ad faciem lentis posteriorem tendens. g.
Distributio stellata s. radiata vasorum per faciem capsulae lentis po-
steriorem. h. Vasa capsulae anterioris. i. Vasa pupillaria, quae
illis capsulae anterioris infime adnexa sunt.

Figura vicesima tertia.

hens ad perpendiculum per medium divisa et a latere descripta.
Magnitudo 31//, partibus adaucta est.

Figura vicesima quarta.

Lens spiritn vini indurata et trifariam divisa ab anterioribus

delineata.
Magnitudo ut in priori figura aucta.

a. Laminae externae. b. Nucleus Ientis.

Talis Iens ad cepae modum lamellata, ex incubentibus sibi stra-
tis seu Iamellis orbiculatis composita apparet.

Figura vicesima quinta.

Laminae et fibrae lentis minimae microscopio composito visae
et magnum in modum amplificatae.

a. a. a. Laminae Ientis minimae. b. Fibrae, quae Iaminas ef-
ficiunt et e globulis, in icone leviter impressis, composifae sunt.
loading ...