Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 2): Icones organorum sensuum: undecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1839

Seite: 25
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1839bd2/0025
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
25

h. Bulbus oculi. i. Musculus rectus oculi externus, per me-
dium ad perpendiculum dissectus. Posterior eius pars ita est reflexa,
ut distributio nervi abducentis patefiat; anterior particula antror-
sum posita est. k. M. obliquus inferior. /. M. rectus oculi infe-
rior. m. M. rectus oculi internus, maiori ex parte conspicuus,
quia nervi optici particula resecta est. n. M. obliquus superior.
o. M. rectus oculi superior. p. M. levator palpebrae sup.

q. Carotis interna.

1. Nervus opticus. Partis huius nervi orbitalis portiuncula amota
est, quo anastomoses nervorum aliquot cHiarium e ganglio ophth.
cum nervulis ciliaribus e nervo nasociliari perspiciantur.

2. Nervus oculomotorius. 3. Huius decursus intra duram me-
ningem. 4. Ramus superior pro musculo recto oculi sup. et levatore
palp. sup. 5. Ramus inferior, qui dividitur m quatuor surcttlos,
quorum primus ad musculum rectum internum abit, secundus 0>)
in musculo recto inferiore dissipatur, tertius (7J ad musculum obli-
quum inferiorem et quartus C8) ad ganglion ophthalmicum mittitur.

9. Nervus trochlearis.
10. Nervus trigeminus. 11. Ganglion semilunare. 12. Ramus
quinti paris tertius, 13. secundus, 14. primus s. ophthalmicus, e
quo originem ducunt:

15. Nervus frontalis.

16. Nervus lacrimalis, hic dissectus.
Yi. Nervus nasociliaris, e quo prodeunt:

18. Radix longa ganglii ophthalmici.

19. Nervi aliquot ciliares.

20. Nervus ethmoidalis.

21. Nervus infratrochlearis.

22. Ganglion ophthalmicum. Radices ganglii sunt: a. radix longa
(18), b. radix brevis C8) et c. radix media s. mollis C23).
E gangliolo ophth. originem ducunt:

24. Fasciculus superior nerv. ciliarium.

25. Fasciculus inferior. NonnuIIa filamenta huius fasciculi sub
nervo optico ad eiusdem latus internum migrant et coniunctiones
C26) ineunt cum nervulis ciliaribus e n. nasociliari. Hae anasto-
moses hac in figura perspiciuntur, quoniam particula nervi optici
amota est.

27. Nervus abducens.

Figura decima.

Orbitae viri adulti ad horizontem dissectae.

Ad sinistram bulbum oculi secundum axem et nervum opticum
ad horizontem divisi; ad dextram integer bulbus et nervus opti-
cus cum vagina sua in situ naturali adparent.

«• Ossa narium. b. Processus frontalis ossis maxillaris. c.
Cellulae ethmoidales anteriores, d. mediae, e. posteriores. f. Sep-

tum narium. g. Corpus ossis sphenoidalis, dura matre vestitum.
h. Radix inferior alae parvae oss. sphen. i. Foramen opticum.
k. Fissura orbitalis sup. /. Ala magna ossis sphen. m. Os zy-
gomaticum.

n. Carotis interna dextra, et o. sinistra.

p. Nervus opticus dexter, et q. sinister.

r. Vagina nervi optici, ad dextram clausa, ad sinistram aperta.

s. Rectus oculi externus, et t. internus.

u. Bulbus oculi dexter integer. v. Bulbus oculi sinister disse-
ctus CConf. haec fig. cum fig. 4, tab. II.). w. Coniunctiva bulbi.

x. Coniunctiva palpebrarum.

y. Palpebra superior, ad horizontem dissecta.

z. Musculus orbicularis palpebrarum. u. M. levator labii su-
perioris alaeque nasi. £ M. procerus Santorini. y. Adeps orbitae.

Figura undecima.

Dispositio fibrarum decussationis nervorum opticorum.

a. Nervus opticus dexter, b. sinister.
c. Partes cerebrales, d. orbitales nervorum opticorum.
e. Fibrae primitivae, f. decussatae, g. arcuatae cerebrales, h.
arcuatae orbitales chiasmatis nervorum opticorum.

Figura duodecima.

Orbita et partes oculi sinistri ad perpendiculum ab anterioribus

ad posteriora dissectae.

a. Os frontis. b. Sinus frontalis. c. Ala parva ossis sphenoi-
dalis. d. Processus ptervgoideus ossis sphen. e. Fossa pterygo-
palatina. f. Maxilla superior. g. Antrum Highmori. h. Canalis
infraorbitalis. i. Foramen infraorbitale. k. Palpebra superior, /.
inferior. m. Musculus palpebrarum orbicularis. n. Tarsus supe-
rior, o. inferior. ji. Rima palpebrarum. q. Coniunctiva palpebra-
rum. r. Coniunctiva scleroticae, s. corneae.

t. Cornea. u. Sclerotica. v. Chorioidea. w. Iris. x. Retina.
y. Corpus vitreum. z. Canalis Petiti. «. Lens.

§. Nervus opticus, prope bulbum ad perpendiculum divisus,
in parte posteriore integer relictus.

;. Vagina nervi optici.

&. Periorbita.

f. Musculus levator palpebrae sup. C. Tendo anterior, ?;. pos-
terior.

Rectus oculi superior, i. inferior. v.. Obliquus inferior.
1. Adeps oculi.

fi. Nervus frontalis, ad Iongitudinem dissectus.
v. N. infraorbitalis.

£. N. oculomotorius, dissectus prope ad orbitam.

TABULA QUEVTA.

Figura prima.

Auriculae sinistrae viri adulti forma.

«• «• «• Helix. b. Crus helicis s. finis helicis anterior, quo con-
cha auris in partem superiorem et inferiorem dividitur. c. Finis
posterior, qui in iobuium auriculae terminatur. d. Anthelix. e.
Eius crus superius, et f. inferius. g. Anthelicis finis, qui cum
antitrago iungitur.

h. Tragus.

«• Antitragus.

Incisura intertragica.

I- Scapha s. fossa scaphoidea.

m. Fossa triangularis s. innominata.

n. Concha auriculae. o. Inferior et anterior conchae pars,
quae meatui auditorio externo continuatur.
p. Incisura auriculae.
q. Lobulus auriculae.

Figura secunda.

Foramina glandularum sebacearum auriculae sinistrae.

Cutis auriculae epidermide denudata est, quo clarius ostiola
glandularum conspiciantur.
a-q. ut in figura prima.

7
loading ...