Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 2): Icones organorum sensuum: undecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1839

Seite: 39
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1839bd2/0039
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
TABULA UNDECIMA.

Figura prima.

Sulci et eminentiae lineares faciei cutis externae.

*

Magnitudo paululum adaucfa est.
A.

Eacies palmaris apicis digiti indicis manus dextrae hominis adulti.

a. Lineae et sulci vorticosi. b. Lineae et sulci arcuati. c. Li-
neae et sulci transversi. d. Plicae cutis nonnullae in lateribus
articuli tertii conspicuae.

B.

Portio marginis nlnaris et dorsi manus sinistrae eiusdem viri.

e. Sulci obliqui in margine manus conspicui. f. Sulci stellares,
quibus dorsum manus insignitum est. g. Ostiola folliculorum se-
baceorum et pilorum, in centro horum sulcorum obvia.

Figura secunda.

Reticula et foveolae faciei cutis internae cum panniculo eius
adiposo et fascia subcutanea.
E facie antibrachii flexoria haec portio cutis deprompta est.
a. a. Foveolae seu areolae reticulorum maiores et minores, quae
adipe, scalpello hic ablata, confertae erant. b. Panniculus adipo-
sus subcutaneus. c. Fascia subcutanea.

Figura tertia.

Cuticula cum reticulo mucoso et corium plantae pedis hominis

adulti.

Epidermis cum reticulo mucoso dimidiae corii parti defracta at-
que ita reflexa est, ut canales sudoriferi, qui e corio in reticulum
et epidermidem transeunt, conspici possint.

a. Interior cuticulae seu epidermidis superficies, lineis et sulcis
transversis insignita. b. Reticulum s. stratum mucosum, internam
cuticulae faciem obducens. c. Facies corii superior, reticulo mu-
coso et epidermide denudata. d. d. d. Canales sudoriferi seu spi-
rales, qui cuticula reflexa ita intensi sunt, ut in angulo reflexio-
nis in modum filamentorum rectorum et tenuissimorum conspiciantur.

Figura quarta.

Strata cutis plantae pedis ad perpendiculum dissecta et lente

vitrea adaucta.

a. Lineae eminentes, et b. sulci faciei cutis externae e trans-
verso dissecti.

c. Epidermis s. cuficula, ex incumbentibus sibi lamellis composita.

d. Reticulum s. stratum mucosum, cuius eininentiae sulcis ma-
ioribus et minoribus in exteriore cutis facie inseruntur.

e. Corium, in quo fibrae cellulares in fasciculos confertae et
usque ad papillas tendentes conspiciuntur. f. f. Papillae gemellae,
quae uni eminentiae in exteriore cutis parte respondent. g. Sulci
leviores inter has papillas gemellas. h. Sulci altiores inter binas
papiUaram gemellarum series. i. Areolae, adipe confertae, in facie
corii inferiore infer fasciculos fibrosos conspicuae Cconf. fig. 2. a).

k. Panniculus adiposus, in quo vesiculae adiposae innuinerae
conspiciuntur. /. Fibrae cellulares, huius panniculi, telae cellulo-
sae subcutaneae et fibris corii cellularibus continuae.

Figura quinta.

Epidermis cum reticulo mucoso imae calcis ab interiore parte
exhibita et sexies adaucta.

a. Epidermidis facies interna. b. Reticulum mucosum. c. Li-
neae eminentes maiores, quae sulcis corii altioribus respondent.
d. Sulci profundiores, quibus eminentiae faciei cuticulae exferio-
risrespondent. e. Eminentiae leviores, in sulcis profundioribus perspi-
cuae, quae sulcis inter papillarum gemellarum series sitis infi-
guntur. f.f. Foveolae reticuli, quibus papillae cutis continentur.

Harum foveolarum series ordinibus papillarum corii conveniunt;
etenim illae gemellae sunt Cconf. fig. 6).

Figura sexta.

Epidermis et corium plantae pedis ab exteriore parte delineata

et decies augmentata.

A. A. Portio cutis cum epidermide.

a. Sulci. b. Lineae eminentes. c. Ostiola infundibulifonnia
canaliiun sudoriferorum, seu pori cutis.

B. R. Portio cutis, detracta et amota cuticula cum reticulo.

d. Sulci altiores, qui eminentiis maioribus faciei reticuli inter-
nae Cng. 5. c) respondent. e. Sulci leviores inter papillas gemi-
nas, quibus eminentiae minores Cfig- 5. e) reticuli mucosi infiguntur.
/. Orificia canalium sudoriferorum corii, inter papillas geminas con-
spicua, quibus ostiola infundibulifonnia in superficie cutis conve-
niunt. g. Ordines papillarum gemellarum, quae foveolis reficuli
mucosi inseruntur. Cuique ordini gemello una linea eminens, po-
ris insignita [b. c. huius figurae), par est.

Figura septima.

Tela faciei corii internae reticularis et cellularis lente vitrea

amplificata.

a. Fasciculi fibrarum maiores et minores. b. Mutua coniunctio
et decussatio horum fasciculorum. c. Areolae maiores et minores,
quae adipe confertae erant.

Figura octava.

Organa sudoripara cutis plantae pedis lente vitrea modice

augmentata.
a-l. ut in figura quarta.

m. Folliculi sudoripari. n. Canales spirales s. sudoriferi. o.
Ostiola horum canalium, seu pori infundibuliformes.

Figura nona.

Eolliculi sebacei simplices et loculati.
A.

Portiuncula cutis auriculae ad perpendiculum dissecta el lente

vitrea adaucta.

a. Folliculus sebaceus simplex vesicularis, et b. lagenacformis.
c. Ostiola horum folliculorum. d. Corium.

B.

Portio cutis pinnae narium perpendiculariter scalpello divisa et

amplificata.

a. Epidermis. b. Corium. c. Panniculus adiposus.

d. d. Folliculi sebacei simplices. e. e. Folliculi Ioculati. /'. Ca-
vifas communis huius folliculi. g. Cellulae seu Ioculi adiuncti, cavi-
tati coinmuni confinui. h. FoIIiculus pili, item continuus recepfa-
culo communi. i. Pilus, ex ostiolo folliculi sebacei prodiens.

Figura decima.

Organa sudoripara, glandulae sebaceae acinosae et folliculi pilo-

rum cutis axillaris.
Figura magnitudinein naturalem superat.

a. Cuticula. b. Corium. c. Panniculus adiposus.

d. Duo folliculi sudoripari. e. Canales spirales.

f. Folliculi pilorum. g. Glandulae sebaceae acinosae, quaruin
duae ad unuinquenique folliculum plerumque pertinent. h. Acini
harum glandularuni. i. Earuin ductus excretorius, cavitafi folli-
culi pili continuus. k. Orificia folliculoriim pili. /. Radix, et m.
truncus pili.
loading ...