Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Arnold, Friedrich; Arnold, Friedrich [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 4,1): Icones ossium: tredecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1840

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.11222#0007
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
liECTORI SALUTEJI.

riae icones ossium corporis humani, quae secundum prospectum, ex quo labulas anatomicas conficere statueram,
quarto fasciculo comprehenduntur, prius, quatn fasciculus tertius, qui viscera exhibiturus est, in lucem publicam emissae
sunt. Ut autem ordinem seriemque propositam ita immutarem, duabus causis movebar. Una earum erat, quod labore et
opera, quae in fasciculum secundum cum artifici, tum mihi erat insumenda, uterque noslrum impediebamur, quo minus
simul etiam in fasciculo tertio, opere sane aeque multis vigiliis et labore non minus improbo conficiendo, occuparemur.
Altera causa erat, quod ad hanc almam literariam Universitatem vocatus huc commigrabam ideoque in tam multa negotia
distrahebar, ut ab elucubrando fasciculo tertio temporis angustiis excluderer.

Harum aulem iconum series ea est, ut priores duae labulae totum sceletum viri et feminae a priore, a posteriore et a
latere exhibeant, reliquae aulem tabulae formas et relaliones singulorum ossium trunci, capitis, superiorum et inferiorum
membrorum illustrent. Ut illos, virum et feminam, rite exponerem, e maiore sceletorum numero unum maris bene formatum
et alterum feminae eligebam, et ulriusque quartam partem magnitudinis naturalis accurate emetiendam curabam. Relationes
singularum sectionum utriusque sceleti, quantum fieri poterat, exactissime mcnsurabantur et quum oplimis, quas habemus,
effigiebus, tum praecipue sceleti masculini, quod Albinus, et feminini, quod Soemmerringius exliibuit, comparabanlur. —
Figurae singulorum ossium omnes naturali magnitudine sunt. Eas facile multis augere poluissem, si ulli usui id esse
existimassem. At secus arbitrabar. Primum enim figurae sceleti in primis duabus tabulis ossa ex diversis lateribus jam
satis illustrant, ut costas alque ossa membrorum in mutuis suis relationibus. Deinde icones columnae veraruin vertebrarum
a latere, aeque ac cranii et in toto et in diversis sectionibus, sicut plures aliae figurae singula ossa oculis speclantium
hac illac tam clare ac perspicue subjiciunt, ut ea propriis figuris ostendere supersederem. Simili modo tribus tantum figuris
pelvim definiendam dedi, una, qua illa in sectione, secunda, qua a parte superiore, ac terlia denique, qua ab inferiore
repraesentatur. Hoc autem propterea feci, quod prima et secunda tabula hanc parlem ab anleriore, a posteriore et a latere
denolant, et quod in iconibus ligamentorum pelvis magnitudine naturali ab anteriore et a posteriore ostenditur. Hoc modo
res, quin numerus figurarum augeatur, mullifariam spectari possunt, siquidem singulae tabulae, quae a se invicem supplenlur,
inter se comparatae animis imprimuntur.

Quantum inlersit inter ossa maris et feminae, quatuor figurae priorum duarum tabularum declarant. Icones pelvis a
femina, reliquorum ossium a mare sumptae sunt. Ut figurae, quibus pelvis repraesentatur, fierent spectabiliores, in tabulis
linearibus ligamenta sacro-tuberosa et sacro-spinosa, lineas diametras et in sectione lineam medianam pelvis, nec minus
angulos, quos lineae conjugatae aperlurae pelvis superioris et inferioris cum linea per aequum ducta formant, depingendos
curabam, idquod perpensis plurimis ac gravissimis observationibus fiebal , quas Fr. C. Naegele de silu pelvis feminae dedit.

In tabula octava praeter sectiones cranii adhuc aliae quaedam figurae inveniuntur, quibus canales, qui per ossa cranii
ducuntur, in situ suo relativo et in suo processu denotantur. Hae icones ad nervos cranii explorandos multa adjuvare
mihi videntur. Pari modo ejusdem tabulae lertiam figuram, quae sectionem perpendicularem cranii infantis recens nati
repraesentat, notatione dignam esse arbitror, quantum quidem attinet ad doclrinam de vertebris cranii, quarum tria corpora
aperte in basi cognosci possunt.

Quod autem pertinet ad dispositionem figurarum, qualis est in singulis tabulis, eam si propius spectaveris, non lemere
factam esse invenies. Hoc maxime elucebit ex tabula quinta el ex decima, in quibus vix quempiam fugere potest, cur singulae
figurae ila inter se cbllocalae adpareant. Hac ratione non solum ossa in se speclata clare ac distincte mente percipiunlur,
sed eliam facile est videre, quem ad modum ea cum aliis juxta se positis congruant, vel ab iis abhorreant.
Bildbeschreibung
Für diese Seite sind hier keine Informationen vorhanden.

Spalte temporär ausblenden
 
Annotationen