Arnold, Friedrich  ; Arnold, Friedrich   [Hrsg.]
Tabulae anatomicae: quas ad naturam accurate descriptas in lucem edidit (Band 4,1): Icones ossium: tredecim tabulae elaboratae et totidem adumbratae — Zürich, 1840

Seite: 8
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1840bd4_1/0008
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
Caeterum qua arte tabulae islae elaboratae sint, verbis commemorare superfluum esse mihi videtur. Omnes enim,
quicunque harum rerum gnari sunt , ipsi intelligent, quo loco ea ponenda sint, quae Franciscus JVagner in his quoque
tabulis praestitit. Utcunque res se habeat, illud certum esse mihi videtur, quod hae icones cum omnibus, quae de ossibus
circumferuntur, quantum quidem ad artem pertinet , in certamen bonitatis descendere possint.

Icones ligamentorum, quae eduntur, postquam saepe et diligenter ea investigavi, hujus fasciculi secundam parlem,
quae paulo post seculura est, efficiunt. Quoniam vero doctrina de ligamentis hucusque a plurimis anatomicis non ea
industria absoluta esl, qua in cunctis fere reliquis partibus usi sunt, maxime meum esse censeham, ligamenta saepius
explorare. Inde factum est, ut maior tabularum numerus existeret, quam huic fasciculo primum attribueram. Itaque
ligamentorum icones in tabulis emittentur, quae hunc fasciculum suppleturae sunl.

Dabam Friburgi apud Brisgoios mense Octobri MDCCCXL. ,

Frid. Arnold.
loading ...