Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 3
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0009
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
PRAEFATIO

EDITIONIS PRIMAE.

Nonnulla nervorum cerebri paria iconibus egregie sunt expressa, omnium autem nervorum capilis imaginibus ad naturam
et ad veritatem pictis, cerlo ordine inter se conjunctis adhuc caremus, quamquam hodierna anatomes conditio eas maxime poscat.
Quare equidem, quum septem abhinc annos capilis partes, inprimis nervos accurata perscrutatione ac meditalione tractaverim, pro
juvanda nervorum capilis cognitione has tabulas edere inslilui.

Delineationes, quas publice hic exhibeo, omnino praeparationibus meis respondent. Justa et vera ratio situs ac dimen-
sionum in singulis nervis delineandis ubique a me observala est, quo fit, ut nonnunquam diversa ejusdem partis conditio , si
singulas figuras compares, cognoscatur, quae resiis cum animo bene reputanda est, qui his tabulis sint usuri vel easdem diju-
dicare velint.

Summa religione affirmare possum, nulla fila in iconibus pro nervis recepta esse, quorum natura dubitationis ansam
praebuerit. Hlas partes, quas primus observavi, nerveas esse tempore edocebimur, etiamsi analomici quidam hodierno die obser-
valionibus meis diffidant aut de iis disceptent. Quum adhuc passim dubitetur, an res anle non cognilae, — ut ganglion oticum,
ramus auricularis nervi vagi, nervus recurrens primi rami quinti paris, nervus petrosus superficialis minor, intumescenlia
ganglioformis nervi facialis, conjunctio nervi facialis cum auditorio externa—, vere sint iri rerum natura et quum nonnulli ana-
tomici ganglion illud pro glandula habeant, quamquam disseclor sublilis, cautione adhibita, facile illos nervos deprehendere possit,
et multi anatomes cultores' hanc partem ganglion esse publice lestati sint, suspicari licet, eas causas, quas scientia abhorreat, res
controversas effecisse. Hae tamen me non movent, quia persuasurn mihi est, illas tantum observationes de nervis scripto a me
traditas esse, quas e mullis investigationibus, re bene perpensa, veras cognovi. Facile credo, me in rebus nonnullis levioribus
errore ductum esse, at in illis majoris momenli non sum Iapsiis; etenim iterum ilerurnque naturam interroganti magis in dies
mihi constat, a me visa non esse falsa. Inquisitiones meas de capitis nervis in una lantum re imperfectas deprehendi, alterum
enim nervum musculi tensoris tympani e nervo pterygoideo orientem antea non observaveram.

Omnes eompilatores oro atque rogo, ne tangant has labulas. Secum reputent isti, scientiae gravissimum detrimenlum
expilalionibus inferri, quae his diebus nefario atque indigno modo committuntur; etenim hac re non solum tabularum editio diffi-
cilior redditur, sed etiam icones ad alias expressae corruptae plerumque et mullis viliis auctae traduntur, quo magnum danmurn
rei anatomicae oriatur. Qui utinam sanctum habeant si non jus aliorum, at scienliae commodum.

Maximas gratias illi viro persolvo, qui bene versalus in clelineandis rebus anatomicis indefesso sludio figuras ad naturam
probe descripsit, deinde delineationes ac sculpturas in lapide fecit. Franciscum dico Wagnerum, qui praeclarus artifex summam
opem in edendis his figuris dexteritate ac diligentia sua mihi tulit. Etiam de Chrisliano Thiese, qui tabulas excudendas perile
atque accurate tractavit, grata menlio facienda mihi est.

Scripsi Heidelbergae nonis Januarii 1834.
loading ...