Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 4
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0010
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
PRAEFATIO

EDITIONIS SECUNDAE.

Hujus operis exemplaria quum ante hos decem et quod supra est annos jamjam essent omnia divendita idque a mullis
exin magis atque magis desideraretur, tandem ad hancce alteram editionem secundis curis adornandam manum admovere constitui.
Huic tamen editioni quum eas, quas prior exhibet, figuras tamquam muluas dare noluissem, id potissimum mihi cordi habebam,
ut artificem mihi ingenii non minus quam artis suae laudibus conspicuum conciliarem, qui tabulas ad naturam depingere depictas-
que saxo incidere calleret. Posteaquam in artifice hic illic explorando multum temporis atque operae perdidi; anno 1851 demum
in Maximilianum Wieserum artificem incidi, qui ex ea, quam in rebus et anatomicis et medicis depingendis mihi ostenderat,
arte fingendis etiam hujus operis iconibus non impar videbatur. Sex tabulas, primam ultimamque hujus operis triadas nonnisi
magna cum mea laude ad finem perduxerat, sive nativam figurarum veritatem respexeris, sive arlificiosam ipsius dexteritatem;
dum vero in septima, quam hoc opus sextam exhibet, tabula occupalus erat condenda, maximo cum meo dolore morbo exitiali
correptus est. Hinc factum est, ut tamdiu hoc opus haeresceret; nam in artifice vel compluribus locis quaerendo quamquam in-
deffus eram, nullum tamen invenire potui, qui ad eas, quae tunc desiderabantur, figuras ad naturae veritatem pingendas saxoque
incidendas idoneum atque paratum esse praebuisset. Hoc demum anno ineunte Fridericum Volckium Heidelbergensem, artificem
juvenem cognovi, qui laudabile artis suae studium cum naturae dotibus eonjungil, Hic se ipse ad tabulas, quae deerant, ad
instar exactarum delineandas delineatasque saxo incidendas paratum dixit.

Utriusque editionis figuras qui inter sese compararit, eas, quas haec editio exhibet, figuras, si unam tabulam exceperit
septimam, delineatas inveniet ex aliis, quam quae priori inserviebant praeparatis, quemadmodum dicunt, anatomicis. In praeparatis
adornandis pariter atque in describendis figuris plane eandem, quam in editione priori, viam rationemque inslitimus. Haec autem
via ratioqtie nulla alia fuit quam topographica, in qua tamen adhibenda syslematicam quoque nervorum partitionem nunquam non
respiciebamus. — Prima tabularum trias nervos ostendit, qui in cerebri basi necnon in ima cranii parte — et quidem quod ad
hos atlinet — compluribus digesti ordinibus reperiuntur. Tabulae quartae figurae capilis nervos hoc modo in conspeclu ponunt,
quemadmodum inter praeparationem analomicam in capitibus ad perpendiculum bipartitis intrinsecus cognoscuntur. Tabulae quinque
postremae capitis nervos in ordinibus quinque dispositos extrinsecus ante oculos ponunt, et quidem ita, ut nona labula summum
ostendat ordinem, imum vero quinla. — Verum tamen systematica nervorum descriptio ut ne topographica, quae singulos nervos
pro suo quemque silu atque sede excipit describitque, ratione perturbarelur, in figuris pingendis id potissimum observari debebat,
qua ratione singuli quique nervi sese dispanderent atque singulos in ramos diffunderent nec non quonam vinculo inter sese co-
haererent. Omnino necessaria haec res mihi videbatur, si eos respiciebam, qui difficilem hanc et cum temporis dispendio con-
junctam capitis nervorum praeparationem ipsimet instituere nequeunt et niliilominus plenam accuratamque horum nervorum, qualis
sit ipsorum decursus, qualis situs, cognitionem sibi acquirere nitunlur. Propter hanc itaque causam simulque ut chirurgi quoque
consilio atque commodis hae tabulae inservire possent, in figuris depingendis praeter nervos et musculos, capitis atque colli ar-
teriarum venarumque, glandularum, slratorum cranii ossium, cerebri ejusque membranarum nec non senstium organorum ratio
quanta maxima habebalur, ita ut meo quidem judicio hae tabulae non solum ad capilis nervos probe cognoscendas mullum con-
ferant, verum in rebus eliam ad arlem chirurgico-analomicam perlinentibus haud sine magna utilitale adhiberi possint.

Quod ad praeparala, quae picturis describendis inserviebant, pertinet elaboranda, in capitis nervis eorumque decursu cum ea
denuo versabar subtilitate religioneque, quae maxima esse poterat, Praeter cultellum et volsellam, praeler caelum et malleolum continuo
microscopium simplex et composilum in promplu habebam, qttorum ope adjutus in rebus dubio obnoxiis me certiorem redderem,
utrum in tractandis nervorum generibus versarer nec ne. — Id solum et temporis et operae, quae in cerebri nervis denuo per-
scrulandis consumpsi, ut unictim ita laetissimtim fero praemium, quod adeo mihi fortuna favit, ut duos nervos, alterum secundi
rami nervi trigemini, alterum nervi vagi, qui uterque antea me latebat, reperirem. Vide sis quae hac de re ad tertiam
quartamque tabulam annotavi. Hi nervi illis respondent, quos ante in primo et terlio ramo quinti paris detexi.

Quodsi candorem, mundiliem, distinctionem hartim imaginum lithographicarum respexeris, eas prioris editionis picturis longe
praestantiores invenies. Hanc ipsam praestantiam G. Ktiestnero Stuttgartiensi debeo, lithographo optime de arte sua promerito;
idem ille artifex clarissimus in sua officina hasce tabulas excudendas ipsemet curavit.

Scripsi Heidelhergae mens. Sept. 1859.

Fr. Arnold.
loading ...