Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 5
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0011
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
PKOLEGOMENA.

In capite nervi diffunduntur numero haud pauci, qui vario sunt genere atque origine. Quo magis variae rationes inter
aliquam corporis partem et animam intercedunt, eo compluria, ut in universum loquar, ejus nervorum paria sunt; quo gravioris
momenti aliquod organon est, eo magis diversam originem et naturam ejus nervi produnt.

Multa eaque varia organa capitis propria sunt; inter quae organa vitae animali inservientia iis praevalent, quae vitam ve-
getabilem sustentant. Caput tum sedes est communis sensorii sensuumque organorum, tum eorum tamquam instrumentorum,
quorum ope aer ajimenlaque corpori adducuntur. In capite majore sunt numero ea nervorum genera, quae systemati cerebro-
spinali attribuuntur. Contrarium est, quod ad trunci viscera pertinet, in quibus nervi sympathicorum nervorum systemati peculia-
res cerebrospinalis syslematis nervis majore numero deprehendunlur.

Capitis nervi maximam partem a cerebri nervis, deinde a superioribus cervicis nervis, tertium denique a ganglio cervicali
summo et thoracico summo originem ducunt.

Nervi cerebrales in anleriore cranii parte et in facie, in organis his ambabus circumseptis periphericis (oculis, naribus,
ore, auribus) nec non in systemate pneumogastrico (pharynge, larynge, oesophago, trachea, pulmonibus, ventriculo, jecinore) et
in corde diffunduntur; ramos suos surculosque partim ad quatuor peculiaria sensuum organa nec non in cutem et membranas
mucosas earum, quas indicavi, parlium, partim in oculorum, aurium, faciei, maxillae inferioris, oris cavitatis, laryngis, pharyngis
aliorumque musculos dimittunt.

Quatuor superiores cervicis nervi in occipite, cervice et colli superficie distribuuntur. Occipitis, cervicis, colli cutibus nec
non cervicis musculis et profundis colli musculis suos sibi nervos suppeditant.

Nervi, qui ex summo cervicis ganglio progrediuntur, ad exterioris carotidis interiorisque ramos pertinent atque praeterea
multifariam cum majore nervorum cerebralium parte et cum superioribus cervicis nervis consociantur; nervi, qui ex summo
pectoris ganglio escendunt, arteriam vertebralem ejusque ramos usque in cranii cavum ex parle comitantur. Itaque surculi ner-
vorum sympathicorum systematis partim inde a capitis collique vasis usque ad organa, quae hi procurant, diffunduntur, parlim
cum cerebralibus et superioribus cervicis nervis fibrarum commutationem efficiunt.

Cerebri et cervicis nervorum distributionis terminus duabus lineis significari potest, quarum altera inde a vertice ad porum
acusticum externum indeque ad finem ossis hyoidei posteriorem ducilur (linea auriculo-verticalis), altera vero ad eandem, quam
os hyoidemn habet, et altiludinem et decursum scribitur (linea hyoidea). Eae capitis superficiei partes, quae ad partem anticam
versus inde ab auriculo-verticali linea et ad partem supernam versus ab hyoidea linea sitae sunt, quinto septimoque cerebri nervorum
paribus, illae contra, quae ad partem posticam versus inde ab auriculo-verticali linea et ad partem infernam versus inde ab
hyoidea linea inveniuntur, superioribus cervicis nervis subornantur. Hanc legem normamque pauci solummodo nervorum rami
migrant, posterior exempli gratia nervi facialis ramus auricularis et magni nervi auricularis ramus facialis. — Interiora tamen
colli organa, Iarynx, pharynx, trachea, oesophagus una cum musculis, qui super his siti sunt, quosque ego colli musculos
viscerales significatos volo, non cervicis nervis, sed postremis cerebri nervis subornantur.

Inter nervorum cerebralium cervicaliumque et partis cephalicae nervi sympathici distributionem termini non inveniuntur,
quum nervi sympathici fila cum vasis quoquo versus diffunduntur nec non cum plurimis cerebri nervis et cum omnibus cervicis
nervis conjuncta sint.

Nervi cerebrales cervicalesque communis sensorii contextum cum exterioribus capitis collique partibus, cum pneumogastrico
systemate et corde constituunt. Affectus, qui sensuum organis excitantur una cum . iis, qui in pneumogastrico systemate locan-
tur, nervis cerebralibus animae adducuntur. Ex altera parte organi cerebrospinalis commotiones ad musculos perveniunt horum-
que ope motus efficiuntur.

Inde a S. Th. Soemmerringii temporibus Germanorum viri analomes periti duodecim nervorum cerebralium paria eriume-
rant, quorum nomina, si a primo pare exorsus ad ultimum gradatim progressus fueris, haeccine sunt: Nervus olfactorius, opticus,
oculomotorius, trochlearis, trigeminus, abducens, facialis, acusticus, glossopharyngeus, pneumogastricus, accessorius, hypoglosssus.
loading ...