Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 6
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0012
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
6

Ante Soemmerringium novem soluramodo cerebri nervorum paria dinumerabant: octavum nerape cum septimo pare pro
uno septimo, undecimum, decimum, nonum paria pro uno octavo, duodecimum denique pro nono cerebri nervorum pare habe-
banlur. Hanc dinumerationem in plurimis extra Germaniam sitis regionibus hodiedum magis minusque usitatam deprehendes.

Cerebri nervi, quodsi rationes respexeris anatoraicas, in classes distribui possunt duas: quarum altera sublimiores nervos
sensuales: olfactorium, opticum, acusticum; altera nervos cranii vertebrales: paria quae tertium interque septimum nec non quae
inter nonum et duodecimum interposita sunt, complectitur. Hujus utriusque classis nervi compluribus rebus iisque non levis
momenti inter sese differunt.

Sublimiores nervi sensuales: olfactorius, opticus, acusticus, quos ^idiotropicos^ nervos sensuales significare volumus, a
nervis medullae spinalis, quod ad ipsorum structuram, originem, decursum, genesin attinet, adeo differunt, ut cum illis comparari
nequeant itaque tamquam proprii nervi peculiaresque a ceteris systematis cerebrospinalis nervis disjungantur necesse sit. Constant
primum ex fibris, quae sicuti cerebrospinalis organi fibrae facile aspectum nodosum praebent. Deinde cum cerebri massa
hac ratione cohaerent, ut excursiones vel processus certarum encephali partium haberi possint. Tertium totam inter viam,
quam inde ab origine ad interiores sui quisque organi sensualis partes eraetiuntur, ne unura quidem surculum dimitlunt,
etiamsi cum aliis nervis, quod in nervo acustico fieri assolet, consocientur. Quartum denique excrescendis medullaribus cerebri
cellulis in foetu prodeunt, qua de causa initio canalem includunt, quod in alio nullo cerebri nervo aut nervo medullae spinalis
fieri solet.

Reliqui nervi cerebrales tum si rationem, quae eos interque cranii vertebras intercedit, lum si ipsorum structuram disces-
sumque in cutem et musculos respexeris, nervorum spinaliura similitudinem affectant; idcirco eos cerebri nervos vertebrales
significamus. Huc pertinent paria, quae inler tertium et septimum nec non inter nonum et duodecimum interposita sunt.

Nervi cerebri vertebrales pari modo, quo nervi medullae spinalis, aut cutanei aut musculorum nervi sunt. Utrique, quod
ad ipsorum originem attinet, non minus, quam nervi medullae spinalis cutanei et musculares distincti separatique sunt. Nimirum
nervi cutanei et nervi musculorum aut separatae nervorum stirpes aut peculiaribus exstructi radicibus ex certis quibusdam cerebri
partibus exoriuntur. A nervis spinalibus hac una re differunt eaque Ieviori, quod ex medulla cerebrali non lam accurate una
cura duobus radicum ordinibus proficiscuntur, quam anteriores posterioresque nervorum spinalium radices, quae munere diverso
funguntur, ex medulla spinali progrediuntur, nam musculorum nervi nec non cutanei nervi cerebrales ex parte quidem juxta sese
positi sunt aut in uno eodemque ordine evadunt. Nullus dubito quin hujus rei causara hac in re positam cernas, quod medullae
spinalis funiculi in medulla oblongata diversas in partes discedunt eorumque fibrae magnam partem alterae alteris decussantur
miscenturque.

Deinde omnes cerebri nervi, qui ad exteriorem cutem et ad membranarum mucosarum complexiones decurrunt, quemad-
modum nervorum spinalium radices posteriores vel cutaneae, ganglion exhibent, cujus conforraandi musculorum nervi non minus
expertes sunt, quam anteriores nervorum spinalium radices gangliorum posteriorum radicum spinalium conformandorura. Qua
commotus causa equidem haec ganglia nervorum cerebralium ,,ganglia vertebralia" denominata voluerim: huc pertinent cerebralis
quinti, septimi, noni, decimi nervi ganglia.

Tum nervi cerebri vertebrales per foramina intervertebralia vel accessoria cranii ostia vertebralia penetrant. Tertium,
quartum, sextum paria nec non primus quinti paris ramus per anterius cranii foramen vertebrale, per superiorem fissuram orbi-
talera, secundus atque tertius quinti paris ramus per ejusdem ostia accessoria, per rotundum foramen ovaleque, transeunt. No-
num, decimum, undecimum paria poslerius foramen intervertebrale, foramen lacerum, percurrunt; per accessorium ejus ostium,
anteriorem canalera eondyloideum, par duodecimum penetrat. Par duntaxat septiraum ab hac norma discedit, quippe quod cum
nervo acustico per interiorem meatura acusticum et per Fallopicum, qui dicitur, canalem decurrat.

Novem huc perlinentes cerebri nervi cavitatem cranii egressi singuli ad singulos, ut in universum loquar, rationem huic,
quae inter singulos nervos spinales intercedit, consimilem exhibent. Quemadmodum enim in his foramina intervertebralia egressis
anteriores radices posterioresque communibus in vaginis congregantur congregatique nervos efficiunt mixtos, et sicuti nervi ali-
cujus corporis ^partis proprii inter decursum alteri cum alteris vel simplicem in modum conjunguntur vel ad plexuum instar sin-
guli singulis intertexunlur atque cum nervo sympalhico conjunctiones ineunt; ita nervi quoque cerebrales per cranii foramina aut
progredientes aut 'ea egressi ex parte nervos formant mixtos, inter decursum sese et invicem et cum superioribus cervicis ner-
vis consociant et partim quidem cum nervo sympathico cohaerent.

Cerebri nervi vertebrales in universum sic distribuunlur, ut paria inter tertium septimumque interposila in facie ante auri-
culo-verticalem lineam et super hyoidea linea nec non in organis facie cireumclusis, in oculorura, narium, oris cavitate, in fovea
temporali et in anteriore auris externae parte discedant, paria vero inter nonum et duodecimum interposita in pneumogastrico
systemate: in pharynge, in oesophago, in ventriculo, in jecore, in larynge, in trachea, in pulmonibus, ac praeterea in corde
dispertiantur. In lingua solummodo, quod organon gustando, mandendo, deglutiendo, loquendo inservit, et in aure, quae nervos
illos interque hos media interposita est, ulroruraque fila diffundunlur,

Cerebri nervi vertebrales, quodsi ralionem, quae hos interque cranium nec non ipsorum discessum in ea, quae dixi, or-
gana intercedit, respexeris, ad c-rdines revocari possunt duos, qui nervo acustico disjunguntur; anterior ordo nervos quinque:
loading ...