Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 7
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0013
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
7

paria inter tertium septiraumque interposita; posterior nervos quatuor: paria inter nonum et duodecimum interposita eomplectitur.
Illi anteriorem cerebri nervum vertebralem, hi posteriorem formant.

Novem cerebri nervis huc pertinentibus munus, quod si in universum solummodo respexeris, suum cuique ita evenit, ut
tertium, quartum, sextum paria, tres oculi musculorum nervi, eorum, qui in orbita siti sunt, musculorum contractiones hisque
pupillae motus nec non superioris levationem palpebrae efficiant. — Par quintum cutem faciei ante auriculo-verticalem lineam et
super hyoidea linea, siculi oculi membranam mucosam nec non narium orisque cavitatis membranas pituitarias usque ad isthmum
faucium majore portione procurat, minore musculos mandendi nec non palati mollis tympanique tensores subornat. — Par sep-
timum faciei, calvariae, auriculae museulis peculiare est. — Par nonum linguae radici, pharyngi; par decimum pharyngi, oeso-
phago, ventriculo, laryngi, tracheae, pulmonibus, cordi altributa sunt. — Par undecimum vocis musculorum et inspirationis ali-
quot colli musculorum contractiones efficit. — Par duodecimum linguae et plurimorum ossis hyoidei musculorum motus excitat.

Ut igitur ea, quae hactenus de cerebri nervis in universum disputavimus,. una tamquam comprehensione complectamur,
res, quae in his nervis probe cognoscendis gravissimi sunt momenti, in quibusque tamquam in cardine omnis ipsorum cognilio
verlitur, hae fere sunt respiciendae:

I. Tres sensus sublimiores: organon olfactus, visus, auditus nervos excipiunt „idiotropicos": nervum olfactorium, opticum,
auditorium, primum, secundum, oclavum paria, quae propter structuram, genesin nec non omnem omnino ipsorum rationem ad
unam classem eandemque referuntur.

II. Reliqui nervi cerebrales, qui ralionem nervis spinalibus consimilem exhibent et ad horum speciem normamque com-
positi sunt, vertebrales cerebri nervi denominari possunt. Hi autem sunt tres orbitae musculorum nervi, nervus trigeminus,
nervus facialis; deinde nervus glossopharyngeus, nervus pneumogastricus, nervus accessorius, nervus hypoglossus.

III. Novem hi nervi in ordines distribuuntur duos: nervum vertebralem et anteriorem et posteriorem. Ad illum per-
tinent paria tertium interque septimum, ad hunc paria inter nonum et duodecimum interposita. Anterior ex singulis quinque
stirpibus nervisve constat, ex quatuor posterior. Haec nervi vertebralis et anterioris et posterioris complures in stirpes distri-
butio in subtiliore cerebri compositione, in majori varietate, quam capitis partes cum trunci et membrorum partibus comparatae
exhibent nec non in sublimiore cranii formalione posila est.

IV. Et anterior et posterior nervus vertebralis ex musculorum nervis et cutaneis nervis constat. Plurimi musculorum
nervi, originem si respexeris, meri exsistunt; non item nervi cutanei, quos omnes jam intra cranii cavitatem musculorum nervis inter-
mixtos deprehendis. Hac de causa meri musculorum nervi et nervi mixti dignosci possunt. In horum numero quintum, nonum,
decimum cum undecimo pare, in illorum tertium, quarlum, sextum, duodecimura paria recensenda sunt. Par seplimum a pleris-
que scrutatoribus ad meros musculorum nervos, a singulis quibusdam ad mixtos revocatur.

V. Nervi musculorum meri ganglia non habent, mixli vero in radice cutanea ganglia exhibent, qui, quum gangliis spi-
nalibus similes sinl, ganglia vertebralia appellari queunt. Hi autem sunt porlionis majoris quinti paris ganglion semilunare, noni
et decimi paris ganglia jugularia et — quod dubium non est — septimi nervi cerebralis ganglion geniculum.

VI. Nervi vertebrales cranii cavitate egredienles per foramina intervertebralia eorumque accessoria ostia vertebralia pro-
ficiscunlur. Per anterius foramen intervertebrale, fissuram orbitalem superiorem, cerebri nervus terlius, quartus, sextus nec non
primus quinli ramus, per accessoria hujus fissurae ostia, rolundum foramen ovaleque, quinti nervi ramus secundus tertiusque
progreditur. Per posterius foramen intervertebrale, foramen Iacerum, cerebri nervus nonus, decimus, undecimus, per accessorium
hujus foraminis ostium, canalem condyloideum anteriorem, nervus duodecimus percurrit. Unus nervus cerebri septimus hac re-
gula excipitur, qui initio per interiorem meatum auditorium nervo comitatus acustico, deinde per viam peculiarem, quae canalis
Fallopicus appellatur, ad foramen stylomastoideum decurrit.

VII. Cerebri nervi vertebrales hoc modo in universum distribuuntur:

Par tertium, quartum, sextum orbitae musculos et quidem tertium par musculos ejus omnes, si unos superiorem obliquum
et exteriorem rectum musculos exceperis, surculis procurat et insuper radicem motoriam ad ophthalmicum ganglion dimitlit; quar-
tum par ramos ad oculi superiorem musculum obliquum, sextum par ad oculi exteriorem musculum rectum ramos ablegat.

Major quinti paris portio in faciei cute ante auriculo-verticalem lineam et super hyoidea linea, sicuti in oculi membrana
mucosa, in narium orisque cavis hac ratione discedit, ut, si anteriorem capitis partem duabus Iineis libratis, quarum altera per
rimam palpebrarum, altera per oris fissuram scribitur, in regiones dissecueris tres, summa super palpebrarum fissuris sita regio
primo ramo, regio inler palpebrarum orisque fissuras media secundo ramo, regio infra oris fissuram sita terlio ramo procuretur.
Exstant sane aliquot hujus legis exceptiones, quarum causam in faciei genesi positam cernimus.

Minor quinli paris portio mandendi musculos, musculos temporalem, maseterium, pterygoideum internum et externum,
mylohyoideum et anteriorem musculi digastrici ventrem procurat et ad mollis palati et tympani tensores surculos dimittit.
loading ...