Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 8
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0014
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
8

Par septimum imprimis ad faciei et calvariae musculos nec non ad auriculae musculos pertinet et insuper veli palatini
levatori, stapedio musculo, linguae et glandulae maxillari, musculo stylohyoideo et posteriori musculi digastrici ventri surculos
impertit.

Par nonum linguae radicis, pharyngis et auris mediae membranas mucosas procurat nec non ad levatorem et superiorem
pharyngis constrictorem surculos dimittit.

Par decimum in pneumogastrico systemate, in pharynge, in oesophago, in ventriculo, in larynge, in trachea, in pulmoni-
bus in ramos diffunditur et praeterea ad aurem externam, ad cor, ad jecur nervos ablegat.

Par undecimum vocis organi et aliquot faucium musculis, musculo slernocleidomastoideo et cucullari surculos suppeditat.

Par duodecimum ad omnes, musculo digastrico, stylohyoideo, mylohyoideo excepto, linguae musculos et ad plurimos ossis
hyoidei musculos nervos dimittit.

Ad tres quinti paris ramos quatuor ganglia accedunt, quae ego propter ipsorum situm et rationem, quae inter ea et
peculiares quatuor capitis sensus intercedit, organorum sensucdium ganglia denominata voluerim; sunt autem haeccine: ganglion
ophthalmicum in primo quinti paris ramo, ganglion nasale in secundo, oticum et Iinguale ganglia in tertio ejusdem paris ramo
sita. — Horum gangliorum unumquodque radices accipit tres: motoriam sensitivamque nervus cerebralis, sympathicam nervus
sympathicus suppeditat. Nervi his gangliis exorientes partim ad organa contractilia, quae sunt iris, levator veli palatini, tympani
lensor, ductus, qui Whartonicus appellatur, partim ad nervos sensitivos, quibuscum consociantur, nec non ad confinia vasa san-
guifera discedunt.

Quemadmodum omnes nervi spinales, ita quoque quatuor cervicis nervi superiores in ramos dividuntur posteriores et
anteriores. Rami posteriores cervicis musculos, cervicis et occipitis cutes ad verticem usque procurant; anteriores ad profundos
et laterales colli musculos, in diaphragma nec non in colli cutem surculos dimittunt. Colli organis horumque musculis, quos
posteriores cerebri nervi procurant, nullos nervos directe imperliunt. Illis nervis partim caput in columna vertebrali circumagi et
spiritus, qui diaphragmatis et musculorum scalenorum ope fiunt, duci possunt; parlim iisdem efficitur, ut occipitis, auriculae, cer-
vicis partis superioris nec non colli cutis inde ab hyoidea linea ad acromium et mammalem regionem usque sensu moveatur.

Nervi sympathici /i!a, quae in capitis organis dispandunlur, partim et quidem bona ex parte a summo cervicali ganglio,
partim a summo pectoris ganglio excurrunt. Crebri illi, quos summum cervicis ganglion exhibet, nervi primum consociantur cum
superioribus cervicis nervis nec non cum plerisque cerebri nervis; tleinde nervi vasculares ad exteriorem interioremque carotides
decurrunt earumque ramos comitanlur et una cum iis ad varia capitis organa perveniunt; tum conjunctiones cum vertebralibus
cervicis capitisque gangliis nec non cum sensuum organorum gangliis constituunt. — Ex summo thoracico ganglio ad verte-
bralem arteriam fila excurrunt et super hac vertebralem nervi sympathici viam efficiunt, quae cum arteriae vertebralis ramis ad
medullam oblongatam, ad cerebellum, ad posteriores cerebri lobos extenclilur. Subtiles et reticulatae distributiones, quas nervi
sympathici via carotica exhibet, non solum ad arteriam ophthalmicam, sed cum interioris carotidis ramis ad lobos cerebri anterio-
res, inferiores, superiores aut ad eas, quae ante auriculo-vertebralem lineam stratae sunt, encephali partes perveniunt.
loading ...