Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 17
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0023
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
17 -

E. Corpora raammillaria et tuber cinereum.

F. Substanlia perforata antica lateralis. k. Tuber olfactorium.

I. Nervus olfactorius. 1. Radix medullaris externa, 2. interna. 3. Substantia cinerea in basi corporis striati sita.

II. Nervus opticus. 4. Tractus opticus. 5. Fibrae decussatae, 6. rectae, 7. arcutae centrales, 8. arcuatae periphericae
chiasmatis nervorum opticorum.

III. Nervus oculomotorius, e tegmento pedunculi pluribus radicibus originem ducens.

IV. Nervus trochlearis s. patheticus.

VI. Nervus abducens, tribus radicibus, externa majore (10.), media (11.) et interna (9.) e strato pontis longitudinali pro-
fundo, quod tegmento pedunculi continuum est, exoriens.
VIII. Nervus auditorius.

XII. Nervus hypoglossus. 12. Radices tenues hujus nervi inter corpora olivaria el pyramidalia sitae.

Figura tertia.

Origo quarti^ octavi, noni et decimi nervorum cerebri paris.

A. Colliculi nervi optici pars posterior. a. Corpus geniculatum internum.

B. Corpora quadrigemina. b. Colliculi anteriores. c. Conarium. d. Colliculi posteriores. e. Frenulum veli medullaris ante-
rioris (f.). g. Brachia anteriora, h. posteriora corporum quadrigeminorum. i. Laqueus.

C. Processus medullares cerebelli: k. ad cerebrum, 1. ad pontem, m. ad medullam oblongatam.

D. Medulla oblongata. n. Funiculi graciles et o. cuneiformes, in sinistro latere pone nervum acusticum dissecti et ablati.
p. Funiculi laterales. q. Sinus rhomboidalis. r. Ligula calami scriptorii. s. Ala cinerea s. nucleus nervi vagi et glosso-
pharyngei. t. Corpora teretia. u. Nuclei nervi facialis.

IV. Nervus trochlearis. 1. Radices hujus nervi e summitate laqueorum pone corpora quadrigemina orientes.

VIII. Nervus auditorius. 2. Striae medullares s. acuslicae cum nervo acustico cohaerentes. 3. Stria medullaris nervo acustico
non continua antrorsum decurrens.

IX. Nervus glossopharyngeus.

X. Nervus pneumogastricus. 4. Radices nervi glossopharyngei et pneumogaslrici inter funiculum cuneiformem et lateralem
usque ad alam cineream (nucleum nervi glossopharyngei et vagi) decurrunt.

XI. Nervi accessorii Willisii radices cerebrales.

XIII. Nervi cervicalis primi radix posterior.

Figura quarta.

Origo quinti et octavi nervorum cerebri paris.

A. Medullae oblongatae latus sinistrum. a. Corpora pyramidalia. b. Oliva. c. Corpus resliforme. d. Funiculus cuneatus e
parte amotus est, ut decursus majoris quinti paris portionis pateat.

B. Pons. e. Crus cerebelli.

C. Pedunculus cerebelli ad pontem.

D. Pedunculus cerebri. f. Laqueus. g. Crus cerebelli ad cerebrum.

E. Corpora quadrigemina.

IV. Nervus trochlearis s. patheticus.

V. Nervus trigeminus. 1. Duae radices portionis minoris, quae per separatos pontis canaliculos decurrunt et e corpore terete
sinus rhomboidalis oriuntur. 2. Portio major quinti paris. 3. Ejus decursus per canalem peculiarem pontis. 4. Origo
hujus portionis e corpore restiformi medullae oblongatae.

VII. Nervus facialis.

VIII. Nervus auditorius, duabus radicibus, quae pedunculum cerebelli amplectuntur, originem ducens, radice posteriore e striis
medullaribus et substantia cinerea sinus rhomboidalis, radice anteriore e nucleo cinereo corporis restiformis.

IX. et X. Nervus glossopharyngeus et pneumogastricus.

XI. Nervi accessorii radices cerebrales.

XII. Nervus hypoglossus.

5
loading ...