Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 19
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0025
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
facsimile
19

III. Nervus oculomotorius.

IV. Nervus patheticus.

V. Nervus trigeminus.

VI. Nervus abducens.

VII. Nervus facialis. 1. Portior major, 2. minor.
VIII. Nervus auditorius.

IX. Nervus glossopharyngeus.

X. Nervus pneumogastricus.

XI. Nervus accessorius. 3. Radices cerebrales, 4. spinales.

XII. Nervus hypoglossus.

Plexus nervorum mollium carotidum et arteriarum vertebralium e ganglio cervicali superiori et inferiori nec non thora-
cico supremo exoriuntur.

Tabula tertia.

Decursus nervorum cerebri per foramina et canales cranii, per orbitam et fossam temporalem.

Ad dextram Gasseri ganglion, nervi recurrentes primi, secundi et tertii rami nervi trigemini ac nervi orbitae
superficiales patent. Ad sinistram decursus nenorum cerebri per foramina et canales cranii^ nervi orbitae profundiores
et nervi fossae lemporalis conspiciuntur.

Calvaria remota, cerebrura cum arteriis vertebralibus et carotidibus exemtum est. — Dextrorsum dura mater cum tentorio
cerebelli situra naturalera ostendit, sinus transversus et petrosus superior incisi et aperti, lamina durae matris superior foveae
cavitatis cranii mediae remota, tectum orbitae caelo sublatum, ut non solum plexus triangularis, ganglion semilunare, primus,
secundus, tertius ramus nervi trigemini eorumque nervi recurrentes, sed etiam decursus nervi supraorbitalis, iacrimalis et troch-
learis appareant. — Sinistrorsum dura membrana, quae basin cranii vestit, detracta, orbita, fossa temporalis, cavitas tympani,
meatus auditorius internus et canalis Fallopii caelo effracti, nervus supraorbitalis, lacrimalis et trochlearis ablati, musculus levator
palpebrae superioris et rectus oculi superior dissecli et repositi sunt. Ad sinistram ergo patent decursus nervorum cerebri per
foramina et canales cranii, deinde situs et decursus nervi optici, oculonasalis, rami superioris nervi oculomotorii et nervi abdu-
centis, tum origo et decursus nervi buccinatorii, nervorum temporalium profundorum, nervi maseterici et auricularis anterioris,
denique conjunctiones nervi facialis et auditorii, decursus chordae tympani per cavum tympani ac situs nervi petrosi superficialis
majoris et minoris in superiore ossis petrosi facie.
A—F. et a—g. literae easdem partes significant, quas in tabula secunda.

G. Ossis verticis margo inferior.

H. Squama ossis temporum dextri.

I. Squama ossis occipilis. h. Fossa cerebelli sinistra. i. Foramen occipitale magnum. k. Processus innominatus sinister.
1. Processus jugularis sinisler. m. Incisura jugularis. n. Canalis conclyloideus posterior, o. anterior sinistri lateris.

K. Pars petrosa ossis lemporum sinistri. p. Fossa sigmoidea. q. Foramen mastoideum. r. Cellulae mastoideae. s. Canales
semicirculares partim aperti partim dissecli. t. Meatus auditorius internus. u. Cavum tympani. v. Caput mallei. w. Incus.
x. Foramen lacerum posterius. y. Apex ossis petrosi. z. Ligamentum petroso-sphenoidale.

L. Os sphenoideum. a. Clivus. ft. Processus clinoideus posterior. y- Tuberculum sellae turcicae. 8. Ala sphenoidalis magna
sinistri lateris, e parte caelo ablata. e. Foramen spinosum, i ovale, y. rotundum. &. Alae sphenoidalis parvae dextri
lateris radices. t- Fissura sphenoidalis s. orbitalis superior. x- Foramen opticum inter radices alae sphenoidalis parvae.

M. Ossis ethmoidalis lamina horizontalis s. cribrosa. L Foramen ethmoidale anterius.

N. Musculi temporalis facies interna.

0. Musculi pterygoidei externi facies superior.

P. Processus condyloideus maxillae inferioris.

Q. Dura mater. ft. Pars anterior falcis cerebri et sinus longitudinalis superioris. v. Rima durae matris pro decursu trunci
nervi Irigemini. i Pars posterior falcis cerebri. o. Sinus transversus dexter. n. Sinus petrosus superior. q. Dura
membrana, foveam cavitatis cranii posteriorem vestiens.

R. Medullae oblongatae ima pars.

S. Arteria vertebralis. Ad sinistram ejus decursus sub parte ossis occipitis condyloidea, ad dextram decursus per duram

membranam uno in conspectu cerni possunt.
T. Carotis interna. Flexura secunda, r. tertia, v. quarta internae carotidis sinistrae.
loading ...