Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 20
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0026
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
20

U. Arteria spinosa, ad sinistram prope foramen spinosum transverse persecta. <p. Ramus anterior, %. posterior arteriae spiaosae,

quae praeterea ramulum petrosum in anteriorem ossis petrosi partem dimittit.
V. Arteria temporalis profunda posterior ex arteria maxillari interna exoriens.

W. Arteria ophthalmica. i>- Arteria lacrimalis. Ramuli musculares. aa. Arteriae ciliares. bb. Arteria supraorbitalis.

cc. Arteria ethmoidalis. dd. Truncus arteriae ophthalmicae, decursum suum ad canthum internum pergens.
X. Hypophysis cum parte infundibuli inferiore.
Y. Bulbus oculi.

Z. Musculus rectus oculi externus, AA. rectus oculi internus, BB. obliquus oculi superior, CC. levator palpebra^ superioris,
DD. rectus oculi superior.

I. Nervus olfactorius. i. Tractus olfactorius et 2. bulbus olfactorius sinistri lateris. 3. Fila olfactoria nervi dextri, vaginis
durae matris induta, per foramina cribrosa cavum nasi intrantia.

II. Nervus opticus. 4. Vagina hujus nervi. Ad sinistram decursus nervi optici usque ad bulbum oculi conspicitur.

III. Nervus oculomotorius. 5. Ramus superior ad musculum rectum oculi superiorem et levatorem palpebrae superioris vergens.
6. Ramus inferior.

IV. Nervus trochlearis dexter. 7. Ramus communicans primi quinti paris rami cum nervo trochleari. Hoc filum in vagina
hujus nervi decurril et paulo post ad ramum nervi supratrochlearis internum transit. 8. Distributio nervi trochlearis in
musculum obliquum superiorem.

V. Truncus et plexus triangularis nervi trigemini. 9. Ganglion semilunare quinti paris. 10. Gangliolum accessorium, nonnun-
quam in plexu triangulari prope marginem semilunarem ganglii Gasseri exstans.

11. Ramus primus nervi trigemini. 12. Nervulus recurrens s. tentorii, qui secundum circave nervum trochlearem decurrit et
in duos surculos (13.) sinum transversum petentes dividitur. 14. Nervus lacrimalis. 15. Nervus supraorbitalis. 16. Ner-
vus frontalis. 17. Nervus supratrochlearis. 18. Duo fila, quae ad nervum supratrochlearem pertinent. l£ Nervus oculo-
nasalis s. naso-ciliaris. 20. Radix longa ganglii ophthalmici. 21. Nervuli ciliares longi. 21*. Nervuli ciliares breves e
ganglio ophthalmico orientes. 22. Nervus ethmoidalis. 23. Nervus infratrochlearis.

24. Ramus secundus nervi trigemini. 25. Nervus recurrens secundi rami quinti paris. *) 25*. Ejus conjunctio cum nervo
recurrente tertii quinti paris rami.

26. Ramus tertius nervi trigemini. Ejus decursus per foramen ovale ad sinistram conspicitur. 27. Nervus recurrens tertii
rami quinti paris, qui intra cranium secundum marginem posteriorem arteriae spinosae decurrit, cum nervo recurrente
secundi quinti paris rami se conjungit (25*), ramulum petrosum minorem (27*), arteriolam petrosam anteriorem comitantem,
in anteriorem ossis petrosi partem mittit, et cum posteriore arteriae spinosae ramo aut cum peculiari hujus arteriae ramo
petroso posteriore posteriorem ossis petrosi partem petit. Origo hujus nervi recurrentis secunda tabulae tertiae figura ex-
ponitur. 28. Radix superior nervi auriculo-temporalis. 29. Nervus masetericus. 30. Nervus temporalis profundus posterior.
31. Nervus pterygoideus externus. 32. Nervus buccinatorius. 33. Nervus temporalis profundus anterior.

VI. Nervus abducens. Ad sinistram decursus hujus nervi in facie externa carotidis cerebralis et per fissuram orbitalem su-
periorem (34.) conspicitur. 35. Distributio nervi abducentis in musculum rectum oculi externum.

VII. Nervus facialis. 36. Portior major, et 37. minor nervi facialis. 38. Ramus communicans nervi facialis cum auditorio in-
ternus, 39. externus. 40. Ganglion geniculum. 41. Nervus petrosus superficialis major. 42. Chorda tympani.

VIII. Nervus auditorius.

IX. Nervus glossopharyngeus. 43. Nervus petrosus superficialis minor.

X. Nervus pneumogastricus. 44. Ganglion jugulare s. superius nervi vagi.

XI. Nervus accessorius.

XII. Nervus hypoglossus.

*) Nervulus recurrens secundi quinti paris rami, qui quartam decimam lineae Parisiensis partem complet, compluribus radicibus tener-
rimis intra cranium e secundo nervi trigemini ramo originem ducit, ad truncum vel anteriorem arteriae spinosae ramum incedit, conjunctionem
cum nervo recurrente tertii quinti paris rami init, secundum marginem internum vel externum anterioris arteriae spinosae rami decurrit et
in magnam ossis spbenoidalis alam subgreditur. Hunc nervum recurrentem octo abbinc annos primum observavi. Origo et decursus hujus
nervi in dura matre acido acetico diluto ad breve tempus pertractata facile cerni possunt.
loading ...