Arnold, Friedrich
Friderici Arnoldi Icones Nervorum Capitis — Heidelberg, 1860

Seite: 30
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arnold1860/0036
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
30

(XV.) Nervus cervicalis tertius. 69. Ramus anterior, e quo nervus occipitalis minor ("70.), auricularis magnus (71.) et sub-
cutaneus colli (72.) plerumque prodeunt. 73. Ramus posterior externus abscissus, ad musculos scalenos pertinens. 74. Ra-
mus posterior internus, qui musculo complexo et bivenlri, semispinali cervicis et multifido spinae surculos (75.) tribuit, sub
musculo complexo interiora petit (76.), musculum biventrem perforat et ramum cervicis cutaneum ablegat.

(XVI.) Nervus cervicalis quartus. 77. Ramus anterior. 78. Radix principalis nervi phrenici. 79. Ramus posterior externus
abscissus. 80. Ramus posterior internus. 81. Surculi musculares. 82. Ramus cutaneus cervicis.

(XVII—XIX.) Nervus cervicalis quintus, sextus et septimus. 83. Rami anteriores. 84. Ramuli posteriores exlerni abscissi.
85. Rami posteriores interni.

XX. Ganglion cervicale superius. 86. Ramus anastomoticus cum ansa cervicali secunda, 87. cura ansa cervicali prima et nervo
hypoglosso. 88. Nervi molles carotidis externae, 89, arteriae thyreoideae superioris, 90. arteriae lingualis, 91. arteriae facia-
lis, 92. arteriae occipitalis, 93. arteriae maxillaris internae. 94. Truncus nervi sympathici cervicalis. 95. Nervus cardiacus
medius abscissus.

Tabula septima.

Nervus subcutaneus raalae, nervi dentales, nervi fossae temporalis, ramus nervi hypoglossi descen-

dens, ramus externus nervi accessorii, plexus cervicalis.

Dextrum capitis latus hac icone decursum nervi subcutanei malae per canales zygomalicos, dispositionem nervorum
dentalium maxillae superioris et inferioris, rationem inter nervos fossae temporalis et vasa maxillaria interna interce-
dentem, decursum et conjunctiones rami nervi hypoglossi descendentis et rami nervi accessorii externi^ silum et dispo-
sitionem plexus cervicalis extrinsecus ostendit.

Dextrum calvariae dimidium sine dura membrana ablatum est, musculi faciei una cum vasis et nervis e parte resecti,
arcus zygomalicus cum fascia temporali et superior rami maxillae inferioris ascendentis pars cum musculo maseterico remoli, ca-
nales zygomatici et alveolares caelo refracti, musculus cucullaris, sternocleidomastoideus et subcutaneus colli demti sunt. — Hinc
apparent dura mater cum arteria meningea media, membrana sinus maxillaris, radices denlium, musculi, vasa et nervi fossae tem-
poralis, colli et cervicis, quae sub iis quas dixi partibus sita sunt.

A. Cutis, a glabella usque ad imum cervicis finem atque a naribus irao collo tenus in linea mediana divisa.
R. Os frontis. a. Sutura coronalis. b. Sinus frontalis dexter.

C. Os verticis. c. Sutura lambdoidea. d. Ossis verticis dextri segmentuin inferius. e. Angulus sphenoidalis. f. Canalis
meningeus in angulo sphenoidali transverse dissectus. g. Sulci meningei.

D. Ossis occipitis pars occipitalis.

E. Os temporum. h. Fovea glenoidalis. i. Tuberculum glenoidale. k. Processus zygomatici radix serra divisa.

F. Os zygomaticum, e parte caelo ablatum, quo canales zygomalici conspiciantur.

G. Os maxillare superius. I. Foramen infraorbitale. m. Membrana mucosa sinus maxillaris. n. Alveoli et radices denlium.

H. Maxilfa inferior. o. Angulus raaxillae inferioris. p. Foramen alveolare posterius aperlum. q. Canalis alveolaris inferior.
r. Foramen mentale. s. Alveoli et radices dentium.

I. Dentes incisivi, K. ferini, L. molares anteriores et M. posleriores.
N. Os hyoideum.

0. Musculus occipitalis. P. Musculi retrahentes auriculae.

Q. Musculus temporalis. t. Ejus stratum superficiale, u. profundum.

R. Musculus pterygoideus externus, S. internus.

T. Musculi buccinatorii pars postica. U. Membrana mucosa oris externi.
V. Musculus mylohyoideus.

W. Musculus digastricus. v. Ejus venter anterior, w. posterior, x. tendo. X. Musculus stylohyoideus.
Y. Musculus sternohyoideus, Z. omohyoideus, a. sternothyreoideus, b. thyreohyoideus.
r. Musculus thyreopharyngeus.
4. Musculi sternocleidomastoidei insertio.

e. Musculus splenius capitis, e quo particula transverse exsecta est, ut arteriae occipitalis decursus conspiciatur. z. Musculus
splenius cervicis. h. Musculi trachelomasloidei pars suprema sub musculo splenio capilis conspicua. ®. Musculus levator
anguli scapulae. I. Musculi biventris cervicis porlio superior. k. Musculus scalenus medius, a. anlerior. m. Musculi
recti capilis antici margo externus.

n, Glandula thyreoidea.
loading ...