Atti della Società di Archeologia e Belle Arti per la Provincia di Torino — 4.1883

Seite: 75
DOI Artikel: DOI Seite: Zitierlink: 
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/attisoctorino1883/0081
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
I MARMI SCRITTI DI TORINO E SUBURBIO

75

Qvi fverat a nativitate coecvs Dei Optimi Maximi nvtvqve provisionem

accepit

Se ocvlorvm receptvrvm lvmen si Virgini Maria e sacellvm Tavrini

Inviseret incredibili dictv qvantvm hoc nvntio caeco gestierat
Creditvm oracvlo tamqvam a caelo misso remqve omnem fratribvs
Qvi tvm dvo sibi erant impertit rogatqve vehementer vt itineri
Dvces ad vrbem esse velint abnvent illi ad haec hominem tam-
qvam illvsvm somno derident vtpote qvi animo nimivm cvpido
Et rervm alienarvm appetentes cvm in coecitate emori vellent
Qvia pecvlii pars tertia eisdem accederet tvm caecvs fraterna
Destitvtvs ope ancillam qvae sibi in servitiis erat appellat
Spondetqve se ei meritvm fvtvrvm si hoc svo patrocinetvr
Voto qvid plvra? Assentitvr illa sive ita volente Deo sive
Rervm spe illecta nocte igitvr intempesta itineri sese accin-

gvnt cvm avtem ad evm locvm perventvm est qvi Pvte-
stratae dicitvr ocvli caeco oh rem omnino mirami aperivntvr
Tvrrim campanariam perspicve conspicit agnoscitqve locvm
Qyem sibi oracvlvm praeostenderat ancillam bono animo
Esse ivbet occlvsis itervm ocvlis cvm monet vt eo se se dedv-
cat aberat tvm ab vrbe ad passvs bis mille plvs minvsve iter
Igitvr meliore animo gressvqve aliqvantvlvm velociore tan-
dem ad optatvm applicatvr sacellvm mox genvflectitvr
Fvndvntvr pientissimae lacrimoseqve ad D. O. M. praeces implo-
ratvrqve Virginis avxilivm dicto citivs svccvrritvr animis resti-
tvitvr itervm caeco lvmen svbitvm antistes Amizo (i)
Qvi vrbi preerat

Concvrritvr vndiqve ad tam grande spectacvlvm dvm ante arreptis

saecvlis vti caecvs dixerat
Caeptvm est effodi apparvit intventibvs omnibvs aedes
Partheniae sacra qvae fverat caeco per visionem ostensa
Die xx mensis ivnii MCIV conclamabvntqve omnibvs Bene-
dictvs Devs in donis svis appellataqve deinceps in hvnc

Vsqve diem Virgo Gonsolatrix
Qvicvmqve igitvr hvc accedens ingrederis petitvrvs svp-
plicatvrvs exoratvrvs lippvs coecvs cocles svrdaster mvtescens
cephalicvs stomachosvs lectargicvs podagricvs clavdvs
hepaticvs calcvlosvs attonitvs poriginosvs tabidvs febricillo
svs contagiosvs atqve aliis id generis innvmerosis cicatricatvs
Morbis sive introrsvs angitvr animvs sive extra inseqvitvr hostis
Pie pvre indefesseqve orato fugabis enim mox dolores omnes

(r) 11 povero autore di quest'epigrafe, che avrebbe in poco potuto espri-
mere quanto fu oggetto di prolissa ed infondata narrazione, commise qui
l'errore grossolano di far vescovo di Torino all'anno 1104 Amizone, lad-
dove i documenti ci danno Mainardo o Maginardo, succeduto dal 1099,
non ad Amizone, che fu vescovo nel 966, ma sì a Viberto 0 Guiberto.
loading ...