Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Schulz, Heinrich Wilhelm; Quast, Ferdinand von   [Hrsg.]
Denkmäler der Kunst des Mittelalters in Unteritalien (Band 4) — Dresden, 1860

Seite: 163
DOI Seite: Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/schulz1860bd4/0169
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
163

ac ipsius heredes et successores suos ab iterata posicione racionis eiusdem et ab omni nexu, quo dicti miles,
heredes, successores et bona sua essetis" proinde dicte nostre cuvie obligati1', tacite vel expresse quietamus, ab-
solvimus et vigore presentium liberamus, ita quod nullo unquam tempore per nos, heredes et successores nostros
possint propterea impeti et aliquatenus molestari, sed sint exinde liberi, absoluti et perpetuo quietati. Item dicte
camere nostre curie reservamus expresse, quod si processu temporis legitime inveniri contingat dictum militem
plus ant aliud recepisse vel minus solvisse ac convertisse pro predictis operibus, quam quod superius est ex-
pressum, quod ipse, dicti heredes et successores sui respondere et satisfacere indec dicte nostre curie teneantur
iuxta ritum Romanum, qui in talibus observatur. In cuius rei testimonium et predictorum Iohannis, heredum et
successorum eins cautelam presentes litteras nostras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus
communiri. Datum Neapoli per magistros rationales anno domini MCCCXXX die XV Ianuarii XIII indictionis
regnorum nostrorum anno XXI0.

CDVI.

1330, Ianuarii 20, Neapoli Robertus rex Ioctum, (vulgo dictum Giotto), pictorem Florentinum, inter familiäres recipit. — Reg.
Rob. 1329. A. p. 20.

Robertus etc. universis presentes litteras inspecturis tarn presentibus quam futuris. Quos morum pro-
bitas approbat et virtus discretiva commendat , familie nostre libenter consorcio aggregamus. Sane attendentes,
quod magister Ioctus de Florentia pictor, familiaris et lidelis noster, fulcitur providis actibus et exercitatur ser-
vitiis fructuosis, ipsum in familiärem nostrum recipimus et de nostro hospicio retinemus volentes, ut illis hono-
ribus et privilegiis potiatur et gaudeat, quibus familiäres alii potiuntur, recepto provide solito iuramento. In
cuius rei testimonium presentes exinde heri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum
Neapoli anno domini MCCCXXX0 die XX0 Ianuarii XIII indictionis regnorum nostrorum anno XXI0.

CDVII.

Reg. Rob. 1329. A. p. 251 a t.

1330, Aprilis 7, Robertus rex castri Scalae castellano scribit de restaurando Castro, ad quod 6 uncias
de fundico Amalfitano assignat. _

CDvni.

1330, Maii IG, Neapoli Robertus rex rationeru a Nicoiao Principe de Neapoli Comite oblatam de pecunia expensa in quibusdam
aedificiis Neapolitani tarsionatus ratam habet — Reg. Rob. 1329. A. p. 188 a t.

Robertus etc. Nicoiao Principi de Neapoli Comite familiari et fideli nostro etc. Exposuisti nobis no-
viter, quod tu infra annos none, decime et duodecime proximo preteritarum ac menses Septembris, Octobris,
Novembris et Decembris presentis tercie decime indictionis recipiens pro parte curie nostre a diversis personis
extrahentibus canaven de regno nostro infra tempora supradicta pro iure dicte nostre curie per eas proinde de.
bito uncias auri centum viginti novem tarenum unum grana quinque, necnon a Branca de Scalea et Nicolo Asanco
de Ysola, tarsianeriis nostri tarsionatus Neapolis, perceptas quidem per eos ex precio trium useriorum vel[or]um (?),
barcarum viginti mutilium et certe quantitatis maczaminum eidem curie nostre venditorum per eosdem tarsianerios
uncias triginta quatuor et tarenos duodecim ponderis generalis. Que pecunia est- in summa uncie centum sexa-

•i vox legi non potest in Orig.; supplevimus. b 'obligari.' A. c 'in.' A.

x*
loading ...